Jump to content

Daniel Diaconescu

E Vicipaedia
Wikidata Daniel Diaconescu
Res apud Vicidata repertae:
Daniel Diaconescu: imago
Daniel Diaconescu: imago
Nativitas: 9 Decembris 1967; Caracal
Patria: Romania
Daniel Diaconescu anno 2014

Daniel (Dacoromanice:Dan) Diaconescu (natus die 9 Decembris 1967 in Caracal in Olt circulo) moderator televisionis et vir publicus Dacoromanicus est.

Postquam scholam finivit, Diaconescu apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem mechanicae studebat et machinator factus est. Postea stationem televisificam OTV condidit. Anno 2010 Factionem popularem – Dan Diaconescu (PP-DD) consisit et frustra candidatus praesidis et Parlamenti Romaniae fuit. Anno 2010 a magistratibus violentae exactionis accusatus est, quod a praefecto oppidi pecuniam petivisset, ne famas malas de eo effunderet. Anno 2013 eius criminis ad tres annos carceris damnatus est[1]. Die 6 Martii 2015 summum iudicium eum etiam ad quinque annos et sex menses carceris damnavit[2]. Die 29 Iunii 2015 factio eius PP-DD cum factione UNPR coniuncta est[3].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]