Jump to content

Dantes Alagherius

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Dantes Alagherius
Res apud Vicidata repertae:
Dantes Alagherius: imago
Dantes Alagherius: imago
Nativitas: 1265; Florentia
Obitus: 14 Septembris 1321; Ravenna
Patria: Respublica Florentina
Nomen nativum: Dante da Alaghiero degli Alaghieri

Familia

Genitores: Alighiero di Bellincione; Bella degli Abati
Coniunx: Gemma Donati
Proles: Jacopo Alighieri, Pietro Alighieri, Antonia Alighieri
Familia: Alighieri

Memoria

Sepultura: Dante Alighieri's tomb, Quadrarco di Braccioforte, Quadrarco di Braccioforte
Dantes Alagherius ab Andrea del Castagno circa annum 1450 pictus.
Insigne gentilicium Aligerorum familiae.

Dantes Aligherius[1][2] aliter Alagherius[3] sive Alagherii[4] (Italiane Dante Alighieri, Florentiae anno 1265 natus, die 14 Septembris 1321 exsul Ravennae mortuus) fuit scriptor, poeta, philosophus aevi mediaevalis exeuntis.

Dantes, "summus poëta"[5] (il sommo poeta seu simplicius il poeta) ab Italicis appellatus, pater Italiae ac Linguae Italicae ab eruditis putatur, maxime quia Divinam Comoediam scripsit. Etiam poeta Dulcis Novi Stili (Italiane Dolce Stil Novo) fuit.

Cenotaphium Dantis:
DANTI ALIGHERIO TVSCI HONORARIVM TVMVLVM A MAIORIBVS TER FRVSTRA DECRETVM ANNO M·DCCC·XXIX FELICITER EXCITARVNT

Natus est Florentiae anno 1265. Dies non certe cognoscitur, sed in Divina Comoedia Dantes dicit se natum esse sub signo Geminorum. Videtur puellam quandam adulescens amavisse, Beatricem nomine: in carminibus suis, Beatrix mulier describitur, a poeta valde amata vel admirandissima habita. Dantes in Comoedia dicit magistrum suum fuisse Brunettum Latinum, laudatum auctorem libri Provinciali lingua Tresor nominati. Dantes non modo peritissimus factus est litteris Latinis vulgaribusque, sed etiam scientia et philosophia. Anno 1300 a Florentinis in exilium depulsus est, quia in bello inter partes (Blanca et Nigra nominatas) cum familia Cerca contra Donatos non praevaluit. Exsul multas urbes visitavit, sed praecipue Veronae atque Ravennae habitavit. Ibi amicus factus est Canis Grandis Scalensis, ducis Veronae, cui Paradisum, tertiam partem Divinae Comoediae, dedicavit. Vita defunctus est anno 1321, die 14 Septembris, Ravennae.

Dantes et lingua italiana

[recensere | fontem recensere]

Dantes et italice et latine scripsit. Iohannes de Virgilio eum suadere conabatur ut carmen epicum latinum scriberet; tandem autem Divinam Comoedium, carmen epicum christianum, latine fecit; Eclogis suis Dantes respondit. Epistulae inter Dantem et Iohannem ad quaestionem linguae pertinent; in libro parvo cuius titulus est de Vulgari eloquentia de hac quaestione disputat Dantes.

Dantes cum carmine suo, pictore Dominico Michaelini:
QVI COELVM CECINIT MEDIVMQVE IMVMQVE TRIBVNAL
LVSTRAVITQVE ANIMO CVNCTA POETA SVO
DOCTVS ADEST DANTES SVA QVEM FLORENTIA SAEPE
SENSIT CONSILIIS AC PIETATE PATREM
NIL POTVIT TANTO MORS SAEVA NOCERE POETAE
QVEM VIVVM VIRTVS CARMEN IMAGO FACIT
.
  • Nomen vulgare Dante est hypocoristicum nominis Durante, id est Durantis, ut asseveravit Iacobus Alagherius,[6] tamen fontibus Latinis, contra etymologiam, Dantes est solitum.
  • (Italiane) Quanto sa di sale lo pane altrui. Exilium difficile agebat Dantes.

Pelliculae selectae

[recensere | fontem recensere]
  1. "Dantes Aligherius": ita in cenotaphio (vide imaginem nostram) et apud scriptores saepissime
  2. "Dantis Alligherii" (cas. gen.) in titulo libri: Carolus Witte, ed., Dantis Alligherii Divina Comoedia hexametris Latinis reddita ab abbate dalla Piazza. Lipsiae: Ioan. Ambros. Barth, 1848 (Textus apud Google Books)
  3. "Dantes Alagherius": Liber manu scriptus a. 1378 (vide hic). "Their surname was originally Alagherius or Alaghieri" (vide p. 286 apud Google Books)
  4. "Dantes Alagherii": sic in textu epistularum, vide e.g. hic.
  5. "Summus poëta" Latine: ita Homerus, Ennius, alii, sed et Dantes apud nonnullos (vide p. 624 ad versum 10 apud Google Books) (vide p. 5 apud Google Books).
  6. Sic vicipaedia Italica.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones operum
Bibliographica
  • Caesar, Michael. 1989. Dante, the Critical Heritage, 1314(?)–1870. Londinii: Routledge.
  • Colomb de Batines, Paul. 18451846. Bibliografia Dantesca. 2 voll. Prato. Vol. 1. vol. 2.
Encyclopaedica
De vita et opere
  • Allitt, John Stewart. 2011. Dante, il Pellegrino. Villa di Serio (BG): Edizioni Villadiseriane.
  • Barolini, Teodolinda, ed. 2014. Dante's Lyric Poetry: Poems of Youth and of the 'Vita Nuova'. Toronti: University of Toronto Press.
  • Ferrucci, Franco. 1990. Il poema del desiderio: Poetica e passione in Dante.
  • Gardner, Edmund Garratt. 1921. Dante. Londinii: Oxford University Press. Textus apud archive.org
  • Étienne Gilson, Dante et la philosophie. 4a ed. Lutetiae: Vrin, 2002.
  • Étienne Gilson, Dante et Béatrice. Lutetiae: Vrin, 1974.
  • Jesper Hede, Reading Dante: The Pursuit of Meaning. Lanham, Terrae Mariae: Lexington Books, 2007
  • Guy P. Raffa, The Complete Danteworlds: A Reader's Guide to the Divine Comedy. Sicagi: University of Chicago Press, 2009. ISBN 978-0-226-70270-4
  • Marco Santagata, Dante: Il romanzo della sua vita. Mediolani: Mondadori, 2012. ISBN 978-88-04-62026-6
  • John A. Scott, Dante's Political Purgatory. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 1996
  • T. K. Seung, The Fragile Leaves of the Sibyl: Dante's Master Plan. Westminster, Terrae Mariae: Newman Press, 1962
  • Karlheinz Stierle, Dante Alighieri: Dichter im Exil, Dichter der Welt. Monaci: Beck, 2014
  • Mary Bradford Whiting, Dante the Man and the Poet. Cantabrigiae: Heffer & Sons, 1922 Textus apud archive.org
Aliae encyclopaediae
  • Dante Alighieri in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • Michele Barbi, "Alighieri, Dante" in Enciclopedia Italiana (Romae: Treccani, 1931)
  • Siro A. Chimenz, "Alighieri, Dante" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1960)
  • Thorsten Gubatz, "Dante" in Enzyklopädie Philosophie und Wissenschaftstheorie (2a ed. Stutgardiae: Metzler, 2005) pp. 108–115
  • L. Miglio, "Dante Alighieri" in Enciclopedia dell' arte medievale (Romae: Treccani, 1996) (1994)
  • Winthrop Wetherbee, "Dante Alighieri" (2001) in Stanford Encyclopedia of Philosophy

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dantem Alagherium spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Dantem Alagherium spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon • • Grove Art