De Alexandria (Callixenus)
Appearance
De Alexandria (Graece Περὶ Ἀλεξανδρείας) fuit opus Callixeni Rhodii Graece saeculo III a.C.n. fortasse scriptum, hodie deperditum, de artibus et architectura urbis Alexandriae.
Hoc opus e fragmentis ab Athenaeo et Plinio citatis partim cognoscitur. Quae fragmenta de tribus rebus explicant:
- Tabernaculum symposiacum regis Ptolemaei II (apud Athenaei Deipnosophistas 196a-197c)
- Pompa Dionysiaca regis Ptolemaei II (apud Athenaei Deipnosophistas 197d-203b)
- Tesseraconteris regis Ptolemaei IV (apud Athenaei Deipnosophistas 203e-204d)
- Navis fluviatilis regis Ptolemaei IV (apud Athenaei Deipnosophistas 204d-206c)
In fragmentis nobis cognitis Callixenus fontem publicum citat de ludis quinquennalibus (Τῶν πεντετηρίδων γραφαί);[1] documenta alia (Βασιλικαὶ ἀναγραφαί) de rebus navalibus Ptolemaicis adhibita censentur quia res similes ex eodem fonte repetivit Appianus Alexandrinus.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ apud Athenaei Deipnosophistas 197d
- ↑ Appianus Alexandrinus, "Prooemium" 10
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones
- Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 627 (Graece)
- Iosephus Kamp, De Ptolemaeo Philadelpho pompa bacchica. Bonnae, 1864 (Graece) (Textus apud Google Books)
- E. E. Rice, The Grand Procession of Ptolemy Philadelphus. Oxonii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0-19-814720-1 (Graece, Anglice)
- Eruditio
Si plus cognoscere vis, vide etiam Pompa regis Ptolemaei II Dionysiaca#Bibliographia.
- F. Caspari, "Das Nilschiff Ptolemaios' IV." in Jahrbuch des Deutschen Archäologischen Instituts vol. 31 (1916) p. 1 ff.
- F. Caspari, "Studien zur dem Kallixeinosfragment Athenaios 5, 197c-203b" in Hermes vol. 68 (1933) p. 400 ff.
- F. Studniczka, "Das Symposion Ptolemaios' II." in Abhandlungen der Sächsischen Akademie der Wissenschaften vol. 30 no. 2 (1914)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Textus apud Hodoi elektronikai (per paginas quattuor sequitur) (Graece, Francogallice)
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.