Jump to content

De Halonneso

E Vicipaedia
Halonnesus hodierna.

De Halonneso[1] (Graece Περὶ Ἁλοννήσου) est oratio deliberativa (suasoria) anno 342 a.C.n. ab oratore Atheniensi coram populo in ecclesia habita et in corpore Demosthenico tradita. Quia genus dicendi nihil cum Demosthenico commune praebet paene omnes critici moderni Libanium[2] sequuntur qui ex variis indiciis hanc orationem Hegesippo reddebat[3], oratori coaevo atque eiusdem factionis quam Demosthenes. Antiqui non ita consentanei erant nec Dionysius Halicarnasseus[4] dubitabat quin haec oratio genuina fuerit. Causa fuisse videtur quod et ipse Demosthenes orationem de insula Halonneso habuit[5] quae non superest.

De argumento

[recensere | fontem recensere]

Orator epistulae Philippi respondet, quocirca de variis rebus per successionem disputatː de pace Philocratis emendanda, de rebus in Thracia et in Chersoneso gestis, de commercii iure, de Pythonis legatione, de captivis, de iniuriis a colonis Atheniensibus Potidaeae acceptis... Parva pars (2-8) initio ad insulam Halonnesum spectat quae Atheniensium fuerat et cum piratae eam cepissent atque Philippus eos expulisset suam esse rex nunc dicebat. Nihilomnus eam Atheniensibus dare non recusabat. Hegesippus Athenienses hortabatur ne hoc donum a Philippo acciperent sed redditionem ab eo exigerent insulae quae iure ad imperium maritimum Atheniense pertinebat[6]. Hoc idem argumentum Demosthenes quoque explicarat siquidem Aeschini credimus (Contra Ctesiphontem 83)[7].

  1. Numerus 7 in corpore Demosthenico
  2. In argumento orationis.
  3. Ioannes Theodorus Voemelius, Ostenditur Hegesippi esse orationem de Halonneso, Francofurti, 1830
  4. De Demosthenis eloquentia 13 et Epistula ad Ammaeum I.
  5. Aeschines, Contra Ctesiphontem 83. Cf. Athenaeus, Deipnosopistae VI.3.
  6. Philippi epistula 12-15.
  7. Vide etiam Plutarchus, Demosthenes 16.

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]