De Megalopolitanis
De Megalopolitanis vel Pro Megalopolitis[1] (Graece Ὑπὲρ Μεγαλοπολιτῶν) est oratio deliberativa (suasoria) anno 353 a.C.n. aut 352 a Demosthene oratore Atheniensi coram populo in ecclesia habita. Legati e Megalopolitanis venerant societatem et auxilium adversus vicinos Lacedaemonios petitum quia Arcadum protectores soliti Thebani tum bello adversus Phocios occupabantur. Deliberatio difficilis erat quia tum Thebani Atheniensium inimici erant et Lacedaemonii eorum socii.
De Demosthenis sententia
[recensere | fontem recensere]Priores oratores aut pro Megalopolitanis aut pro Lacedaemoniis dixerunt. Demosthenes vero non quid illis utile esset sed quid Atheniensibus quaerendum esse censebat. Quibus utile esse putabat et minui Thebanorum potentiam et cavere ne Lacedaemonii pristinam hegemoniam restituere possent. Suadebat igitur ut praeciperent Megapolitanis ut societatem Thebanorum renuntiarent, Lacedaemoniis ut pacem agerent nec vicinas civitates sine iusta causa adgrederentur. Athenienses vero pro iis facturos qui suis praeceptis obtemperassent.
Re vera Thebani et alii Peloponnesii Megalopolitanos defendisse videntur, Athenienses nihil fecisse.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Numerus 16 in corpore Demosthenico
Editiones et commentarii
[recensere | fontem recensere]- Selectæ Demosthenis orationes Latine Redditae; viz. De Republica ordinanda. De Classibus. De Rhodiorum libertate. Pro Megalopolitis. Olynthiacæ tres. Philippicæ quatuor, Londini, 1726
- Loeb classical library online.
- Collection des Universités de Franceː Maurice Croiset, Harangues. Tome I, Les Belles Lettres, 1924
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Paul Cloché, La politique étrangère d'Athènes de 404 à 338 avant Jésus-Christ, Lutetiae, Félix Alcan, 1934 Recensio critica Auctoris responsum Altera recensio critica
- Nicholas D. Cross, "The (Im)balance of Power. Demosthenes’ Complex Case for an Alliance with the Megalopolitans", Ktèma, 2019ː 71-85