Jump to content

De falsa legatione (Demosthenes)

E Vicipaedia

De falsa legatione[1] (Graece Περί τῆς Παραπρεσβείας) est longissima oratio iudicialis anno 343 a Demosthene oratore Atheniensi scripta, qua oratione collegam in legatione ad Philippum II anno 346 facta Aeschinem proditionis accusabat. Orationem qua Aeschines ei respondit habemus. Nam ambo oratores anno 346 a.C.n. in eadem legatione ad regem Philippum in Macedoniam a populo missi erant, qui de pace cum Macedonum rege agerent et paulo post postquam pax in ecclesia a populo rata erat iterum qui iusiurandum regis de eadem pace reciperent. Post reditum per Timarchum Demosthenes Aeschinem proditionis accusare voluit sed antequam agere posset Aeschines Timarchum prostitutionis arcessivit qui, indignus iudicatus ne sententiam apud populum diceret aut publice quemquam apud iudices accusaret, actionem inceptam peragere non potuit. Quarto post anno ipse Demosthenes Aeschinem publice accusavit quod cum Macedonum rege contra Athenienses fecisset atque ipse scripsiset epistulam quam rex Atheniensibus remiserat[2]. Causa capitalis erat. Aeschines triginta suffragiis apud 501 iudices vicit et absolutus est, adiuvante Eubulo viro tum in republica maxime pollente[3]. Non in omnibus rebus eadem oratio apud iudices habita esse videtur atque hodie eam legimus. Ad publicationem aliquantum rescripta est.

Causa apud iudices e populo sorte ductos agebatur quibus praesidebant logistae (quos Latine 'rationarios' appellare possis), quorum officium in ceterorum magistratuum probatione constabat cum illi e munere exibant. Tum enim primum Aeschines de rebus in secunda legatione gestis rationem reddebat[4], quam occasionem accusandi arripuit Demosthenes. Quatuor crimina enumerabatː

  • quod falsas spes ad populum renuntiasset
  • quod mandata non observasset
  • quod voluntarie lentius egisset atque tempus civitati suae opportunum perdidisset. Quam moram Philippi consiliis indulsisse demonstrat.
  • unde sine ullo testimonio aut certa probatione Aeschinem pecuniam ab hostibus accepisse collegit[5].

Cum Demosthene faciebat quod circa idem tempus Philocrates, praecipuus pacis auctor, ab Hyperide accusatus[6] e civitate fugere maluit quam iudicum sententiam exspectare.

  1. Cicero, Orator 111ː ut contra Aeschinem falsae legationis unde sedecimi saeculi interptretatores hunc titulum duxerunt.
  2. Demosthenes, De falsa legatione 36.
  3. Aeschines, De falsa legatione 184.
  4. 211-2.
  5. Cf Quintilianus IV.4.6ːut cum legatio male gesta obicitur Aeschini quod mentitus sit, quod nil ex mandatis fecerit, quod moratus sit, quod munera acceperit.
  6. Hyperides, Pro Euxenippo 29.

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]