De gustibus non est disputandum
Appearance
Sententia De gustibus non est disputandum, quae non numquam exprimitur De gustibus non disputandum est vel De gustibus et coloribus non est disputandum, in lucem vero profert studia alicuius hominis omnino propria esse privataque.
Contra quam antiquitus putabant plurimi (nonnulli hanc locutionem clari Ciceronis ipsius esse credebant), haec sententia a litteris Latinis non absolute pervenire videtur quia verbum supervacaneum "est" non Latinorum antiquorum loquentium sed doctorum Medii Aevii proprium est.
Longo ex tempore sententia in proverbium venit et crebro dicere vere sufficit "De gustibus..." ad hanc locutionem memorandam.