De providentia
De Providentia dialogorum a Seneca scriptorum est primus liber, in quo disputatur de providentia, quae, iuxta Stoicorum doctrinam, vicissitudines humanas moderatur. Contradictio est: cur fatum videtur honorare improbos homines et punire bonos? Seneca adfirmat: contradictio non est sed providentia ipsa quae experitur virtutem bonorum. Stoicus sapiens hoc intellegit et absolute accipit.
Voces
[recensere | fontem recensere]"Ignis aurum probat, miseria fortes viros."
"Bonum virum in deliciis non habet, experitur indurat, sibi illum parat."
"'Quare multa bonis viris aduersa eueniunt?' Nihil accidere bono viro mali potest: non miscentur contraria. Quemadmodum tot amnes, tantum superne deiectorum imbrium, tanta medicatorum vis fontium non mutant saporem maris, ne remittunt quidem, ita adversarum impetus rerum viri fortis non vertit animum: manet in statu et quidquid evenit in suum colorem trahit; est enim omnibus externis potentior."
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicicitatio habet citationes quae ad De providentia spectant. |
- Opera Senecae
- De providentia in The latin library (Latine)
- Seneca, De providentia, in Internet Archive