De republica Atheniensium (Aristoteles)
De republica Atheniensium (Graece Ἀθηναίων πολιτεία) est liber ab Aristotele et eius discipulis circa 325 a.C.n. confectus in quo Atheniensium instituta describuntur. Antiqui 158 "respublicas" eiusdem generis recensebant[1] quibus Aristotelis schola tam Graecorum quam Barbarorum civitates descriptas habebat. Respublica Atheniensium sola ex illis operibus nobis paene integra pervenit quae est divisa in partes duasː prima pars (1-41) est historica et mutationes a Ione et Theseo usque ad democratiam a Dracone et Solone ac sycophantas post expulsos trigintaviros anno 403 a.C.n. restitutam enumerat. Secunda pars (42-69) instituta et munera publica quarti saeculi a.C.n. singillatim describit.
Hic textus humanistis veteribus ignotus erat. Nam editio princeps anno 1891 tantum a Kenyone data est e papyro primi saeculi exeuntis in Aegypto reperta[2]. Parva fragmenta eiusdem operis in altera papyro[3] recentioris aetatis iam anno 1879 inventa erant.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Diogenes Laertius V.27. Carolus Fridericus Neumann, Aristotelis Rerumpublicarum reliquiae, Heidelbergae, 1827.
- ↑ Nunc British Museum 131.
- ↑ Nunc Berolini servata.
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Henricus van Herwerden et J. van Leeuwen, De republica Atheniensium, Lugduni Batavorum, 1891
- Collection des Universités de Franceː Georges Mathieu et Bernard Haussoullier, Aristote. Constitution d'Athènes, Les Belles Lettres, 1922. Graece et Francogallice.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Kurt von Fritz, "The Composition of Aristotle's Constitution of Athens and the So-Called Dracontian Constitution, Classical Philology, 1954ː 73-93
- Edward M. Harris, "The Constitution of the Five Thousand", Harvard Studies in Classical Philology, 1990ː 243-280
- Thomas Hendrickson, "Poetry and biography in the Athênaiôn politeiaː the case of Solon", The Classical Journal, 2013ː 1-19
- Wilfried Nippel, "Histoire et structure de la démocratie athénienne" in Liberté antique, liberté moderne, Presses universitaires du Midi, 2010ː 15-67
- Peter J. Rhodes, A Commentary on the Aristotelian „Athenaion Politeia“. Clarendon Press, Oxford 1993 Recensio critica
- Michel Sève, Aristote, Constitution d'Athènes. Le régime politique des Athéniens, Lutetiae, 2006 Recensio critica Altera recensio critica