Jump to content

Decimus Iunius Brutus Callaicus

E Vicipaedia
Wikidata Decimus Iunius Brutus Callaicus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 181 a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 113 a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Marcus Iunius M.f. Brutus; unknown value
Coniunx: Clodia
Proles: Iunia, Decimus Iunius Brutus, Lucius Iunius Brutus Damasippus
Familia: Junii Bruti

Decimus Iunius Brutus Callaicus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 121 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Pater eius Marcus Iunius M.f. Brutus anno 178 a.C.n. consulatum administravit. Frater maius Marcus Iunius Brutus iurisprudentiam Romanam quasi condidit. Clodiam in matrimonium duxit, filius eius Decimus Iunius Brutus anno 77 a.C.n. consul fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 138 a.C.n. una cum Publio Cornelio Scipione Nasica Serapione consul erat. Ambo consules breve tempus a tribunis plebis incarcerati sunt, quod dilectionem habens nemini pepercissent. Deinde in Hispania contra Lusitanos certavit, militibus Viriathi agros divisit, atque proconsul Hispaniae Ulterioris factus est. Ibi oppidum Olisiponem in bello adversus Celtiberos sibi socium munivit et auxit ut ostio Tagi firmiter potitus cavere posset ne commeatus per flumen exercitui advectus ab hostibus interciperetur[1]. Mox anno 137 a.C.n. Callaicos gentem vicit, anno 136 collegam Marcum Aemilium Lepidum Porcinam in Hispania Citeriore frustra adiuvit contra Vaccaeos[2]. Deinde in patriam rediit atque triumphavit et cognomen Callaicus accepit[3]. Anno 129 legatus Gaii Sempronii Tuditani consulis in Illyrico fuit[4]. Anno 121 a.C.n. Lucium Opimium consulem contra Gaium Sempronium Gracchum tribunum plebis adiuvit[5]. Praeterea augur erat[6] et Lucio Accio poetae favit, cuius epigrammata in templo Martis a se aedificato inscribi iussit[7].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Strabo III.3.1
  2. Appianus Alexandrinus, Iberica 80-82
  3. Strabo III.3.2 et 4.
  4. Titus Livius, Periochae LIX
  5. Orosius V 12,7
  6. Marcus Tullius Cicero, Laelius de amicitia 7
  7. Marcus Tullius Cicero, pro Archia poeta 27; de legibus 2, 54; Brutus 107; Valerius Maximus VIII 14, 2.


Antecessores:
Gnaeus Calpurnius Piso et Marcus Popillius Laenas
Consul
138 a.C.n.
cum
Publio Cornelio Scipione Nasica Serapione
Successores:
Marcus Aemilius Lepidus Porcina et Gaius Hostilius Mancinus