Decimus Iunius Silanus Torquatus
Appearance
Decimus Iunius Silanus Torquatus (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 64) senator Romanus fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pronepos Augusti fuit. Pater eius Marcus Iunius Silanus Torquatus, consul ordinarius anni 19, mater Aemilia Lepida fuit. Ei duo fratres et duo sorores fuerunt:
- Lucius Iunius Silanus, praetor anno 48
- Marcus Iunius Silanus, consul ordinarius anno 46
- Iunia Silana
- Iunia Calvina
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Silanus anno 53 toto anno consul ordinarius cum collega Haterio (vide infra) fasces duxit. His consulibus Nero Antoniam, filiam Claudii imperatoris in matrimonium duxit[1].
Accusatio et mors
[recensere | fontem recensere]Anno 64 a Nerone imperatore accusatus est, quod fortunam suam profudisset. Qui suis rebus tam prodigus esset, alienas appeteret. Itaque Silanus imperium capere conaretur[2]. Itaque Silanus iudicium non exspectavit, sed mortem voluntarium sibi quaesivit. Tacitus de ea re scripsit:
- "Isdem quippe illis diebus Torquatus Silanus mori adigitur, quia super Iuniae familiae claritudinem divum Augustum abavum ferebat. Iussi accusatores obicere prodigum largitionibus, neque aliam spem quam in rebus novis esse; quin habere, quos ab epistulis et libellis et rationibus appellet, nomina summae curae et meditamenta. tum intimus quisque libertorum vincti abreptique; et cum damnatio instaret, brachiorum venas Torquatus interscidit. secutaque Neronis oratio ex more, quamvis sontem et defensioni merito diffisum victurum tamen fuisse, si clementiam iudicis exspectasset."[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Faustus Cornelius Sulla Felix et Lucius Salvius Otho Titianus |
Consul 53 cum Quinto Haterio Antonino |
Successores: Manius Acilius Aviola et Marcus Asinius Marcellus |