Declaratio Pillnitiae
Declaratio Pillnitiae die 27 Augusti 1791 in castello Pillnitz apud Dresdam promulgata est a Leopoldo II Imperatore Romano Sacro et Friderico Gulielmo II rege Borussiae. Fridericus Augustus III elector Saxoniae hospes erat neque ad deliberationes adhibitus est. Rex Borussiae et imperator primo de Polonia dividenda et de Bello Austriaco-Russico contra Turcos finiendo disputaverunt. Sed postea et Comes de Artois atque Ludovicus delphinus, fratres Ludovici XVI regis Franciae, adfuerunt et a monarchis petebant, ut fratri eorum adessent
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Fridericus Gulielmus II et Leopoldus II a ducibus Rerum Novarum Francicarum postulaverunt, ut iura regis Franciae Ludovici XVI restituerentur. Si omnes civitates maiores Europae adfuturae essent, socii et vi militum haec efficere voluerunt.
Quae effecit
[recensere | fontem recensere]In Francia homines hanc declarationem ut indictionem belli acceperunt. Quod bellum anno post coepit. Multis Francis videbatur quamvis Ludovicus XVI hostes Franciae auxilio vocavisse.