Demetriolus Manuballista
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Demetrius Basilii f. Marinov, magis notus agnomine suo Demetrioli Manuballistae,[1] die 15 Augusti anno 1955 in vico Karaisen, prope Ternobum in Bulgaria natus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]In primis anno 2003 conatus est petere munus burgimagistri urbis Ternobi nomine factionis Christianae-radicalis. 509 vota (sive 1,7 centesimas partes) accepit.
Dein anno 2005 petebat locum in conventu nationali rei publicae nomine factionis Evroroma, sed electus non est.
Ad suffragia ad munus praesidis rei publicae anno 2006 lata non potuit nomen dare, quia satis subsciptionum (plus quam 15 milia) ad hanc rem perpetrandam colligere non valuit. Itaque coram diurnariis dixit se velle Georgio Parvanov favere.
Anno 2016 tamen feliciter locum in catalogum eiusdem muneris petitorum obtinere potuit. Vicarius eius Hilarius Petrov sive Rado Strobilus.[2]
Extra cursum honorum
[recensere | fontem recensere]Demetriolus Manuballista est notus propter propinquitatem suam quorundam hominum, e.g. Elias Pavlov, Don Tsetsi, Demetrius Minev-Rutenus. Sese praestat amicum pauperum, debilium, hamaxobiorum sive zingarorum.
Familia
[recensere | fontem recensere]Matrimonium eius dissolutum est. Habet filium, c.n. Iulianus est.
Dicta
[recensere | fontem recensere]Habet multa notissima dicta, inter quae "Революция искамйе" ("Eversionem rerum volumus").
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ Митьо Пищова и Радо Шишарката вече официално в битката за „Дондуков“ 2