Jump to content

Deodatus Žeraiić

E Vicipaedia
Wikidata Deodatus Žeraiić
Res apud Vicidata repertae:
Deodatus Žeraiić: imago
Deodatus Žeraiić: imago
Nativitas: 1 Februarii 1886; Nevesinje
Obitus: 15 Iunii 1910; Seraium
Patria: Imperium Austro-Hungaricum

Deodatus Žerajić (Serbice Богдан Жерајић, Latine Bogdan Žerajić, natus Milevaci? in Herzegovina anno 1886; mortuus morte voluntaria Seraii 15 Iunii 1910) fuit Serbus qui in Bosnia (tunc provincia Austrohungarica) vixit, anarchista nationalismique Slavici fautor. Conditor sodalisque fuit societatis Iuvenis Bosniae.[1]

Deodatus primo iuri in Universitate Zagrebiensi studuit, sed libris Petri Kropotkin anarchista lectis, studia reliquit.

Mense Iunio 1910 Franciscus Iosephus I imperator Austrohungaricus provinciam Bosniam visitavit. Deodatus, qui patriam suam ab imperio liberare volebat, imperatorem necare statuit. Sed aetate imperatoris valde commotus, nihil fecit.

Die 15 Iunii 1910, Deodatus praefectum Seraii, Marianum Varešanin, necare temptavit, sed conatus non successit, et, cum depressione laboraret, mortem sibi conscivit. Post mortem, eius amici eum martyrem sanctum habuerunt et coluerunt.[2]

Deodatus Žerajić fuit exemplar Gabrieli Principi, iuveni qui die 28 Iunii[ 1914 Franciscum Ferdinandum archiducem necavit.

  1. Bojan Stojnić, Млада Босна и Сарајевски атентат - каталог изложбе (2014).
  2. "Богдан Жерајић"\ in Encyclopædia Serbica.