Dialogus de oratoribus
Dialogus de oratoribus est liber brevis formae dialogi a Tacito scriptus inter annos 102 et 107,[1] qui de eloquentia tractat. Tacitus librum L. Fabio Iusto dedicat; prima verba sunt:
“ | Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata vix nomen ipsum oratoris retineat; neque enim ita appellamus nisi antiquos, horum autem temporum diserti causidici et advocati et patroni et quidvis potius quam oratores vocantur. | ” |
Tunc narrat sermonem inter Curiatium Maternum, fabularum scriptorem, M. Aprum (cos. suff. 103), Iulium Secundum senatorem; tempus est fere anno 75 p.C.n. Consentiunt oratores antiquos, Ciceronem primum inter omnibus, meliores fuisse quam oratores eorum temporis; de causis disputant.
Dialogus una cum aliis operibus minoribus Taciti in uno codice ad nostram aetatem venit, codice Hersfeldensi dicto, in Italia cognito anno 1425,[2] qui codex inter annos 830 et 850 litteris minusculis scriptus est.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Koestermann, Ericus. 1964. P. Cornelii Taciti libri qui supersunt, t. II fasc. 2. Lipsiae: Teubner.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Dialogus de oratoribus apud Vicifontem. |