Jump to content

Didasham

E Vicipaedia
domus ad Derte flumen apud vicum

Didasham nomen est quo vici vulgo Dittisham appellati in libro de Wintonia mentio facta est. Vicus in Devonia vel „Devenescire“ meridionali iacet. Ad Derte flumen iacet. Ibi viatores pedestres flumen pontone transduci possunt. Ponto parva campana appellari potest.

Callis Iohannis Musgrave memorialis trans vicum ducit.

Liber de Wintonia

[recensere | fontem recensere]

In libro de Wintonia (2,23) in parte Devoniae ista de Didasham referebantur. Omne scriptum autem per notas scriptum est quamobrem infra conatus est scriptum integris verbis reddere.

II. TERRA EPISCOPI DE EXONIA

Numero 23:

Balduinus tenet de episcopo DIDASHAM. T.R.E. geldabat per III hidas. Terra est XVI carrucarum. In dominio sunt II carrucae, II servi. XXII villani [vilici], X bordarii cum X carrucis. Ibi LX acrae pasturae, XL acrae silvae minutae. Olim LX solidos. Modo [nunc] valet C solidos.

Notae ad verba

[recensere | fontem recensere]