Jump to content

Diotima

E Vicipaedia
Socrates Diotimae discipulus. Franciscus Caucig circa 1810 pinxit.

Diotima (Graece Διοτίμα) est vates et philosopha ex Mantinea cuius praeclarus sermo cum Socrate in Platonis Symposio ab ipso philosopho narratur. Quem erotica, hoc est scientiam ad deum vel potius daemonem Erotem et eius beneficia pertinentem, docuisse dicitur[1]. Quamquam ceterae dialogi personae omnes verae sint, dubitatur utrum Diotima revera vixerit an a Platone creata sit. Nam nihil de ea aliunde accepimus et Socrates ea urbanissime utitur ad ceterorum convivarum placita refutanda ita ut non omnia ipse scire vellet sed ab augusta magistra didicisse videatur. Praeterea ipsa nomina Diotima ('Iovis honos') et Mantinea (e μάντις = vates) ad litterariam fictionem faciunt. Veritas personae tamen non omnino excludi potest atque nonnulli eruditi eam defenderunt.

Socrates Diotimam memorat tamquam vatem quae Athenienses ritus docuit quibus pestilentia decem annis postposita est[2]: quoniam pestis anno 430 a.C.n. erupit Socrates Diotimae circa 440 Athenis occurrisse potuit (tum triginta annos natus erat). Tum Socrates, ut paulo antea in convivio poeta Agathon, Erotem magnum et pulchrum deum esse putabat; at illa negavit pulchrum aut bonum esse quoniam ut ipse Socrates fatebatur pulchritudinis cupidus est Cupido. Nemo autem quod iam habet cupit. Nec deus esse potest quia dei omnia habentes nihil cupiunt. Medius igitur inter deos et homines daemon est: simili modo medius inter pulchrum et turpe, inter bonum et malum medium locum tenet atque intercessor inter divina et humana dici potest.

Deinde per mythum quomodo genitus sit explicat: nam filium fuisse Egestatis (Πενία) et Expedientis (Πόρος qui et ipse filius Metidis dicitur) docet. Itaque ut mater pauper est idemque ut pater ad pulchrum et bonum strenue contendit atque novas vias (nam 'via' est una e significationibus verbi Graeci Πόρος) invenit et sapientiam adfectat ut qui nondum sapiens nec adhuc ignarus sed medius. In hoc erravit Socrates quod Erotem amato adsimulavit, non amanti[3].

Statua mulieris iecur manu tenentis. Quia Mantineae inventa est nonnulli coniecerunt fortasse statuam Diotimae esse.

Unde dialectice concludit erotem esse boni semper possidendi amorem[4]: ita cupido aeternitatis est quae in novorum corporum generatione quodam modo efficitur. Amor enim semper cum immortalitatis desiderio coniunctus est[5], quod non minus verum est in anima quae pulchra opera et orationes (λόγοι) gignere cupit ut immortalitatem magnorum poetarum aut legislatorum assequatur. Ut ii qui corpoream immortalitatem cupiunt mulieres malunt, ita qui animarum creationes praeferunt puerorum pulchritudinem sequuntur atque prout apti sunt velut per gradus ut in mysteriis e corporum pulchrorum amore ad bonorum morum, deinde pulchrarum scientiarum ac postremo ipsius boni per se amorem progrediuntur.

Haec Platonica doctrina ad veram Diotimam referri difficile potest, etiamsi fortasse vixit vates quaedam eiusdem nominis. Simili ioco in Menexeno Socrates orationem funebrem non tantum suam sed etiam illam Periclis praeclaram Aspasiae adsignabat. Revera Diotima eandem methodum investigandi adhibet atque Plato/Socrates, hoc est dialectica et, in rebus a dialectica abhorrentibus ac velut mysticis, mytho. Et Socrates in dialogo Agathonis ceterorumque convivarum partes agere videtur quorum opiniones profert velut ac si antequam Diotimae occurreret eadem sensisset atque illi, atque inclementer a Diotima refutatur quae rursus Socratis partes in Convivio agit dum veritatem falsis opinionibus opponit: sic Socrates quae sibi dicenda essent perfert ita ut rusticitatis invidiam vitet. Praeterea Diotima magistra verbis utitur quae discipulum ignarum corrigit ita ut eam Socrates semel 'perfectam sophistam'[6] appellet. Quae omnia signa fictionis sunt.

  1. 201d: ἣ δὴ καὶ ἐμὲ τὰ ἐρωτικὰ ἐδίδαξεν.
  2. 201d: καὶ Ἀθηναίοις ποτὲ θυσαμένοις πρὸ τοῦ λοιμοῦ δέκα ἔτη ἀναβολὴν ἐποίησε τῆς νόσου.
  3. 204c.
  4. 207a: Ἔστιν ἄρα συλλήβδην, ἔφη, ὁ ἔρως τοῦ τὸ ἀγαθὸν αὑτῷ εἶναι ἀεί.
  5. Ibid.: ἀναγκαῖον δὴ ἐκ τούτου τοῦ λόγου καὶ τῆς ἀθανασίας τὸν ἔρωτα εἶναι.
  6. 208c: καὶ ἥ, ὥσπερ οἱ τέλεοι σοφισταί...

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]