Jump to content

Discontinuitas Mohorovičić

E Vicipaedia
Ophiolites Ordovicianus in Reservatione Civitatis Gros Morne, Newfoundlandiae. Hoc saxum, per Moho conformatum, in superficie exponitur.
Littera A discontinuitatem Mohorovicic in promptu ponit.

Discontinuitas Mohorovičić,[1] vulgo Moho, est finis qui crustas telluris oceanicas continentalesque ab amiculo separat. Discontinuitas circa 5 chiliometra sub alveo oceani et fere 30 ad 50 km sub continentes iacetur; altissumum est sub Planitie Tibetana, ubi circa 75 km sub superficie demergitur. Discontinuitas igitur maximam partem in lithosphaera iacet; solum finem inter lithosphaeram et asthenosphaeram sub iugum medium oceanicum definit.

Haec discontinuitas primum reperta est anno 1909, ab Andrea Mohorovičić, seismologo Croatiano, cum auctum abruptum velocitatis undarum terraemotum (diserte undarum P) observaret. Ophiolites sunt sectiones crustae oceanicae et fortasse saxi amiculi quae in crustam continentalem per concursūs patellarum obductae sunt.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Dixon, Dougal. 2000. Beginner's Guide to Geology. Novi Eboraci: Bounty Books. ISBN 0753703580.
  • Harris, P. 1972. The composition of the earth. In Understanding the earth: a reader in the earth sciences. Ediderunt I. G. Gass et alii. Horshamiae: Artemis Press for the Open University Press. ISBN 0851413080.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]