Disputatio:Aetna mons
Appearance
imminere
[fontem recensere]In hoc articulo lego Lava et ignis Aetnae interdum homines imminent. Sed apud auctores bonos hoc verbum numquam cum accusativo iungitur, certe dativo usi hominibus imminent loco citato scriberent. - Bavarese (disputatio) 12:09, 16 Augusti 2012 (UTC)
- Vicipaedianus es, mi Bavarese. Quando errores vides, tibi licet corrigere! Andrew Dalby (disputatio) 13:59, 16 Augusti 2012 (UTC)
- Haereo, an mons Aetna ore Latino recte vulcanus dicatur. Illud nomen pro monte ignifluo vel ignivomo non novi. Sed fortasse in sermone neolatino res aliter se habet. Quod corrigatis, si videtur. Minime autem mihi dubium est, quin quae in prima linea lego - hanc paginam vulcano explicare - sit corrigendum. - Bavarese (disputatio) 20:36, 16 Augusti 2012 (UTC)