Disputatio:Arteria
Sorry still had the hellenic font. That edit summary was supposed to say "soft breathing on the alpha"...--Ioshus (disp) 13:15, 24 Martii 2007 (UTC)
Tensio ./. tonus
[fontem recensere]Salve Bis-Taurine et ceteris Vicipaedianis,
iam longe cum notionibus tensionis et toni pugnabam. Hodie ipse, in arteriarum casibus, tonum tensionem intra vasis pariete actionibus musculorum levium esse, tensionem intra vasis lumine effectum toni vasis reddere, denique pressionem sanguinis generalem, reor. Tamen incertus sum, quia pariter inter linguis facile mutari solent verba: e. g. hypertensio et hypertonus; pressio sanguinis et tensio sanguinis.
Mi differentiam explicare potes, quaeso? Andreas Raether (disputatio) 12:25, 21 Maii 2020 (UTC)
- Responsum tibi, care Andreas, dare conor. Quoad sensum verbi verba Graeca "τείνειν" respective "τόνος" et illa Latina "tendere" resp. "tensio" aequalia sunt. In Biologia et Medicina autem et pressio osmotica et tensio musculorum "tonus" appellantur. Abhinc verba "hypertonicus" et "hypotonicus" derivantur. Tensioni autem parietum vasorum et pressioni in eis verbum "tensio" reservatum est. Deinde adiectiva "hypertensivus" et "hypotensivus" derivantur. Solum in usu linguae medicae Theodiscae pro pressione aucta verbum "hyperton", pro illa diminuta "hypoton" adhibetur.
- In Biochemia "hypertonicus" resp. "hypotonicus" pressionem osmoticam auctam resp. diminutam indicat. Bis-Taurinus (disputatio) 23:08, 23 Maii 2020 (UTC)
Gratias vobis ambobus ago. Nonne nobis opus est paginis "Tensio" et "Tonus (discretiva)"? Ut valeatis optime! --UV (disputatio) 09:03, 24 Maii 2020 (UTC)