Jump to content

Disputatio:Assumptio Beatae Mariae Virginis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Cui Assumptio Astraeae nota est?

[fontem recensere]

In omnium fere vicipaediarum paginis de Assumptione BMV legitur de assumptione Astraeae et de festo eo die Romae acto. Sine fontibus, sine testimoniis affirmant hanc rem originem esse festi a catholicis eodem die celebrati. Communicetis quaeso, quae apud vos vera ac testificata de illius festi origine nota sunt. Fuit omnino festum assumptionis Astraeae? Mihi res iam, ut multa alia talia, videtur una e legendis ab aliquibus fabulonibus excogitis interretem permigrare. --Bavarese (disputatio) 17:13, 10 Maii 2019 (UTC)[reply]

Roscher's Lexikon festa Astraeae nescit. Personificatio est, non dea cultum habens. Formulam posui de fontibus, cum delere non audeo. Demetrius Talpa (disputatio) 19:29, 10 Maii 2019 (UTC)[reply]
Haec res mense Augusto 2011 apud nos ab Usor:Utilo addita est (editor fere semper inter optimos), qui sine dubio e Vicipaedia Theodisca dempsit. Ibi eo anno certe legere potuit: "Das Fest Mariä Himmelfahrt geht auf ein Marienfest zurück, das Cyrill von Alexandrien im 5. Jahrhundert einführte. Dieses Fest legte er auf den 15. August, den Tag, an dem bereits die Heiden die Himmelfahrt der Astraea feierten."
Nomen Astraeae a pagina Theodisca anno 2012 deletum est. Vide etiam hanc disputationem apud Theodiscos recenter habitam. Similiter apud nos rem delendam suadeo. Andrew Dalby (disputatio) 20:41, 10 Maii 2019 (UTC)[reply]