Disputatio:Basilica Sanctae Mariae Maioris
Appearance
Maioris aut Maior?
[fontem recensere]Is not "maioris" a genitive form? --Alexis Hellmer 21:30, 14 Octobris 2006 (UTC)
- Tis.--Ioshus (disp) 21:35, 14 Octobris 2006 (UTC)
- Ceterum vocabulum maior ad basilicam pertinet (sunt et basilicae minores), ita scribendum est Basilica Sanctae Mariae Maior. - Bavarese (disputatio) 10:16, 30 Augusti 2013 (UTC)
- Pro certo ratione pura recte dicis, Bavarese, sed apud google saepe locutionem "Basilica Sanctae Mariae Maioris", fere nunquam "Basilica Sanctae Mariae Maior" reperis. Andrew Dalby (disputatio) 11:37, 30 Augusti 2013 (UTC)
- Nomen videtur ambiguum esse, nam secundum Wikipediam Italianam nomen plenum est Papale Arcibasilica Patriarcale Maggiore Arcipretale di Santa Maria Maggiore. Neander (disputatio) 12:04, 30 Augusti 2013 (UTC)
- Concedatis ut disputationem de novo aperiam! Ego non credo titulum rectum neque ex maioritate mentionum apud Google neque ex usu in lingua Italica inveniendum esse, sed ratione. Non Maria est maior, sed basilica! Ergo reredirectionem tituli paginae propono! Bis-Taurinus (disputatio) 18:31, 15 Maii 2016 (UTC)
- Fontibus Latinis non ambiguis rite citatis, move, mi Bis-Taurine! Ego, quando fontes locutionis quae mihi rationabilis visa est quaesivi, non repperi, sed interrete iam multo divitior est. Andrew Dalby (disputatio) 19:56, 15 Maii 2016 (UTC)
- Concedatis ut disputationem de novo aperiam! Ego non credo titulum rectum neque ex maioritate mentionum apud Google neque ex usu in lingua Italica inveniendum esse, sed ratione. Non Maria est maior, sed basilica! Ergo reredirectionem tituli paginae propono! Bis-Taurinus (disputatio) 18:31, 15 Maii 2016 (UTC)
- Nomen videtur ambiguum esse, nam secundum Wikipediam Italianam nomen plenum est Papale Arcibasilica Patriarcale Maggiore Arcipretale di Santa Maria Maggiore. Neander (disputatio) 12:04, 30 Augusti 2013 (UTC)
- Pro certo ratione pura recte dicis, Bavarese, sed apud google saepe locutionem "Basilica Sanctae Mariae Maioris", fere nunquam "Basilica Sanctae Mariae Maior" reperis. Andrew Dalby (disputatio) 11:37, 30 Augusti 2013 (UTC)
- Ceterum vocabulum maior ad basilicam pertinet (sunt et basilicae minores), ita scribendum est Basilica Sanctae Mariae Maior. - Bavarese (disputatio) 10:16, 30 Augusti 2013 (UTC)
- Apud Vaticanum haec repperi:
- Pro "Maria maior":
- "Patriarchalem Basilicam Sanctae Mariae Maioris" (Motu proprio "Noblissimam sacrarum")
- "Patriarchali Basilica sanctae Mariae Maioris, vulgo « Liberiana »", "basilicam sanctae Mariae Maioris" (Litterae apostolicae "Cum in honorem")
- "Basilicam Sanctae Mariae Maiori didicatam" (sic; Nuntii Latini)
- Pro "Basilica maior":
- "Basilicam Sanctae Mariae Maiorem" (Nuntii Latini)
- "Basilicam Patriachalem Santae Mariae Maiorem" (Nuntii Latini)
- Ambigua:
- "Liberianae Basilicae Sanctae Mariae Maioris" (Litterae apostolicae "Pietatis sedis")
- "Papalis Basilicae Sanctae Mariae Maioris" (Secretaria Status, .doc)
- Lesgles (disputatio) 20:20, 15 Maii 2016 (UTC)
- Haec basilica est una ex quattuor maioribus basilicis Romanis. IacobusAmor (disputatio) 21:57, 15 Maii 2016 (UTC)
- Fontem nunc repperi, qui me convincit, ut adiectivum "maior" ad nomen Mariae et non ad ecclesiam referatur: Breviarium Romanum (1955 - Pars aestiva, Editio tertia iuxta novam typicam. Ratisbonae: Sumptibus Friderici Pustet.
- Hic die 5 Augusti "In dedicatione S. Mariae ad nives" in lectione sexta scriptum est: "Variis nominis primum est appellata, basilica Liberii, sancta Maria ad Praesepe; sed cum multae jam essent in Urbe ecclesiae sub nomine sanctae Mariae Virginis, ut quae basilica novitate miraculi ac dignitate ceteris ejusdem nominis basilicis praestaret, vocabuli etiam excellentia significaretur, ecclesia sanctae Mariae majoris dicta est. Ergo motionem nominis non iam propono. Bis-Taurinus (disputatio) 00:03, 16 Maii 2016 (UTC)
- Mihi videtur hanc rem idiomaticam esse inter incolas urbium praecipue Christianarum, neque Latinam tantum, sed etiam aliis sermonibus. Cf. ecclesiam haud longe a me distantem fr:Église Saint-Hilaire-le-Grand, adiectivo masculino, ad distinguendum non inter Hilarios sed inter ecclesias! Ego olim universitatis discipulus quando de ecclesiis urbis Cantabrigiae Great St Mary's et Little St Mary's loquebar (verbo church semper omisso) an adiectivum magnitudinem Mariae aut ecclesiae specificare censebam?
- Oportet, nisi fallor, notam de locutionibus supponere; quo non facto, alii semper hanc disputationem renovabunt! Andrew Dalby (disputatio) 09:00, 16 Maii 2016 (UTC)