Disputatio:Christophorus Madrutius
De nomine
[fontem recensere]Habemus fontem pro "Cristophorus Madrutius" sed haec orthographia praebet errorem egregium Latinitatis. Igitur paginam movi ad "Christophorus Madrutius". Nescio an bene feci. Andrew Dalby (disputatio) 08:25, 20 Maii 2008 (UTC)
- certe bene fecisti--Massimo Macconi 09:06, 20 Maii 2008 (UTC)
De natali
[fontem recensere]Madrutius noster minime Tridenti natus est, in castro Madrutiorum in loco qui vulgariter Kalfein, hodie Calavino nuncupatur iter terrenum inchohavit. Rationem erroris non intelligo nexu externo recte castrum locum natalem indicante. Probant Salvador Miranda: The Cardinals of the Holy Roman Church, online apud fiu.edu, atque Rotraut Becker: Madruzzo, Cristoforo. In: Mario Caravale (Ed.): Dizionario Biografico degli Italiani (DBI), vol. 67 (Macchi - Malaspina), Istituto della Enciclopedia Italiana, Romae 2006 (in reticulo). Videant consules. --Enzian44 (disputatio) 23:00, 9 Septembris 2012 (UTC)
- Obiit Tiburi. --Enzian44 (disputatio) 00:07, 10 Septembris 2012 (UTC)
De cardinalibus
[fontem recensere]Per saecula multa cardinales hoc modo appellabantur: S(anctae) R(omanae) E(cclesiae) cardinalis - Madrutius Cardinalis Tridentinus vocatus est - . Cur formula:Cardinalis Ecclesiae Catholicae in titulo praebet formam Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae?
Item Madrutius in Concilio Tridentino egit: articulus tacet. --Enzian44 (disputatio) 23:07, 9 Septembris 2012 (UTC)