Jump to content

Disputatio:Levans

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Fons desidero quod huius regionis nomen antiquitatis tardius Latinum "Oriens" fuisse credo. Num "Levans" verae Latinitatis redolet, sive potius Anglofrancogallicitatis Latine versae, nescio! (Anglice ab anno 1497; Francogallice ab anno 1528) Andrew Dalby (disputatio) 11:44, 12 Augusti 2012 (UTC)[reply]

Ego quoque dubito; quales sunt meliores versiones? Nam "Oriens" sensum ampliorem habet. Litus orientalis maris Mediterranei? Fortasse Levant, verbum non conversum? Lesgles (disputatio) 19:32, 23 Maii 2014 (UTC)[reply]
Vocabulum haud in historia hodierna ignotum est; vide Diplomatarium Veneto-Levantinum. Similiter in scientia:
alga Pycnoporidium levantinum
dinoflagellatum Calciodinelluym levantinum
aranea Eusparassus levantinus
vespoideum Episyron levantinum
pseudoscorpio Garypus levantinus
anguis Eirenis levantinus
piscis Cobitis levantina
mammal Talpa levantis
Omnia sane ex Levans ? IacobusAmor (disputatio) 18:56, 24 Maii 2014 (UTC)[reply]
Bene invenisti; ego satis factus sum. Nunc apud Du Cange quoque levans video, sed illic de puncto cardinali agitur. Lesgles (disputatio) 21:07, 24 Maii 2014 (UTC)[reply]
Gratias ago, Iacobe: me persuasisti. Andrew Dalby (disputatio) 21:35, 24 Maii 2014 (UTC)[reply]