Jump to content

Disputatio:Mariopolis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De Lucusaltiano

[fontem recensere]

Lucusaltianus non est fons, ille Vicipaediam citat, Vicipaedia autem non est fons sui ipsius. Demetrius Talpa (disputatio) 09:38, 31 Augusti 2024 (UTC)[reply]

Sicut Demetrius dicit, non licet Lucusaltianum citare si ille Vicipaediam tantum citat! Hoc autem casu, "ORB" est Graesse, Orbis Latinus. Versione brevi huius fontis hic "Cremnae" videtur. Licet ergo Graesse aut versione brevi aut originali citare. Andrew Dalby (disputatio) 10:27, 31 Augusti 2024 (UTC)[reply]
Recte. Credo (sed non sum certus) “ORB” esse Orbem Latinum (hic enim Cremnae inveniri possunt). Ergo postremo nomina Cremnarum et Mariopolis mihi videntur esse praeferenda. Putatisne paginam esse movendam? --Grufo (disputatio) 13:17, 31 Augusti 2024 (UTC)[reply]
In editione “Orbis Latini” magna Cremnae absunt. Vel error est et fortuite eas editores deperdiderunt, vel consilium ceperunt, ut in prima editione error quidam fuisset? Sed qui populus et quando hanc urbem vel aliam urbem antiquiorem hoc loco sitam Cremnas vocaverit, conicere non possum. Nescio, an movendum sit, si scirem, iamdudum moverem. Demetrius Talpa (disputatio) 13:58, 31 Augusti 2024 (UTC)[reply]
Mi placet te hanc rem verificavisse: mihi tempus carebat. Rationem illius nominis (Graeci antiqui??) nescio: omnia nomina apud Graesse reperta (si re vera ibi sit) non sunt aequalia. Certe movere oportet, sed "Mariopolim" hoc tempore suadeo quia cum nomine publico hodierno consonat. Andrew Dalby (disputatio) 14:16, 31 Augusti 2024 (UTC)[reply]
Hic quoque (p. 158) Cremnas oppetimus – sed locum exactum ignoro, capitulum res de Lycia et Pamphylia tractat. Si nomen “Cremnarum” probare non possumus, et ego motioni ad “Mariopolim” faveo. --Grufo (disputatio) 15:55, 31 Augusti 2024 (UTC)[reply]
Κρημνοί, Cremni, urbs Graeca Maeotidis a Herodoto memorata d: Q16667108, nunc in loco Taganrogii inventa esse putatur, sed variae erant coniecturae, per totum litus Maeotidis, etiam hic. — Nunc puto non fortuite editores ex Orbe Latino hoc amovisse. Demetrius Talpa (disputatio) 17:20, 31 Augusti 2024 (UTC)[reply]
Movi, spero, ut nemini negante. Demetrius Talpa (disputatio) 19:21, 31 Augusti 2024 (UTC)[reply]
Optime! --Grufo (disputatio) 00:46, 1 Septembris 2024 (UTC)[reply]