Jump to content

Disputatio:Olavus de Carvalho

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Curnam hunc hominem Carvalio appellamus, cum nomen suum verum Carvalho sit? Mattie (disputatio) 04:33, 24 Iulii 2012 (UTC)[reply]

Etsi Lusitane nomen Olavo Luiz Pimentel de Carvalho sit, Latine mihi videtur opportunus appellare Olavus Ludovicus Pimentellus de Carvalio quia non raro constant et Carvalho per Carvalius et Pimentel per Pimentellus redditi esse sicut in:

BR&sa=X&ei=aWEPUO73DZKs0AGusYG4DQ&ved=0CDEQ6AEwAA] Libri Googles (Latine)

  • Antonio Franco, Synopsis annalium Societatis Jesu in Lusitania ab annis 1540 usque ad annum 1725, Augustae Vindelicorum, 1712, pp. 156, 371. [1] Libri Googles (Latine)
  • Conelius Byeus, Iacobus Bueus, Iohannus Baptista Fonsonus, Acta sanctorum octobris: ex latinis et graecis, aliarumque gentium ..., Bruxellis, 1786, Typis Caesareo-Regiis, T. V, p. 222. [2] Libri Googles (Latine)
  • Augustin Backer, Alois Backer, Bibliothèque des écrivains de la compagnie de Jésus ou notices ...', Vol. V, p. 123. [3] Libri Googles (Francogallice)
  • Laurentius Chrysogonus, Mundus Marianus sive Maria speculum mundi sublunaris, Augustae Vindelicorum, 1712, pp. 50, 53, 54. [4] Libri Googles (Latine)
  • Alex Valignanus, Val Carvalius, De rebus in Japoniae regno, post mortem Taicosamae, Japonici monarchae, gestis epistolae duae ad R.P. Claudium Aquavivam, Societatis praepositium generalem, XI. Oct. ann. MDXCIX et XXV Febr. ann. MDCI datae, 1603. [5] Libri Googles (Latine)

inter alios pro Carvalio, et in

  • Iacobus Wilhelmus Imhof, Genealogia viginti illustrium in Hispania familiarum, Lispsiae, 1712, apud Io. Frider Gleditsch & Filius, p. 236. [6] Libri Googles (Latine)
  • Andréas Schott, Hispaniae illustratae seu rerum urbiumq. Hispaniae, Lusitaniae, Aethiopiae ..., Francofurtii, 1603, apud Claudium Marnium & haeredes Iohannis Aubrij, p. 1001. [7] Libri Googles (Latine)

inter alios pro Pimentellus atque eodem modo in

pro Gonzaga (-ae) patris ieus nomine. --Leonellus Pons (disputatio) 04:16, 25 Iulii 2012 (UTC)[reply]

Nihil ibi de cognomine huius hominis lego. Igitur secundum normata nostra correxi. Si erravi, mihi explica! Andrew Dalby (disputatio) 16:50, 8 Augusti 2012 (UTC)[reply]

Andrea, etsi nihil ibi directo de ipsomet homine legis, sin autem latinizationes antiquas cognominum istius invenis (vide quaeso nexibus supra), si erga homines nominibus tam creber usitatis quandocumque cognatione contingant nescio nihilominus mihi videtur quod unus et idem nomen esse et vulgo et Latine satis esse. Sic nisi fallor pro matris nomine "Pimentel Carvalho" et patris "Gonzaga Carvalho" accipere vicissim "Pimentellus Carvalius" et "Gonzaga Carvalius" possumus. --Leonellus Pons (disputatio) 20:35, 18 Augusti 2012 (UTC)[reply]
Id de hominibus recentioribus non facimus, sicut e permultis paginis biographicis scis. Mihi ea mutatio fontem errorum et disputationum fertilissimum praebere censeo, et, propter hoc, suadeo neque hic neque alibi faciendum (etsi haec commentatio tibi cara sit!) Si revera regulam Vicipaedianam mutare vis, oportet aut in Taberna aut in Disputatio Vicipaediae:De nominibus propriis explicare. Andrew Dalby (disputatio) 09:03, 19 Augusti 2012 (UTC)[reply]
Addo autem hanc rem quae fortasse tibi utilis erit (mihi etiam)! Quod hic encyclopaediam facimus, necesse nobis est res veras (inter quas, nomina hominum vera) semel pellucide scribere. Necesse est nomina et alia verba Latine, sicut e fontibus et moribus nostris constant, semel pellucide indicare. Sed, nomine ita semel expresso, si, in textu commentationis, idoneum nobis esse videtur nomen postea leviter ad sermonem Latinum adaptare et declinare, cur non :) ? Andrew Dalby (disputatio) 10:42, 19 Augusti 2012 (UTC)[reply]

De nexibus Google Books

[fontem recensere]

Molestum est, nisi fallor, nexum Google Books praebere si textum libri apud hunc situm non licet legere. Google Books non est fons fidelis auctorum neque titulorum. Si re vera necesse est fontes pro his rebus citare (id quod rarissime evenit) oportet catalogum bibliothecarum citare. Andrew Dalby (disputatio) 16:50, 8 Augusti 2012 (UTC)[reply]

Nexus plane transcriptiones e pt:Olavo de Carvalho, de:Olavo de Carvalho et en:Olavo de Carvalho erant, qua de causa tunc nexus titulis inveniebatur. --Leonellus Pons (disputatio) 20:57, 18 Augusti 2012 (UTC)[reply]
Bene scio, mi Leonelle: tales nexus saepe et in aliis Vicipaediis reperiuntur, e.g. in Anglica. Sed pro nobis (et alibi, si vox mea valet) inutile est nexum praebere nisi ibi lector aliquid utile reperit, e.g., si de libris loquimur, textum completum seu paginas selectas. Si lector librum emere vult aut in bibliothecis quaerere, id melius facit e nomine auctoris et titulo sive ex ISBN. Non nobis relevat imperium Googlicum augere! Andrew Dalby (disputatio) 09:10, 19 Augusti 2012 (UTC)[reply]

Philosophiae peritus

[fontem recensere]

Non est philosophiae peritus.--Waren Beat (disputatio) 17:41, 29 Octobris 2012 (UTC)[reply]

Waren, propositio tua nullam argumentationem praebet, cum autem tu vis confutator esse obligatio tua est de re argumentatione concludere. Interea cum de homine quodam per operas suas quasdam usu philosophiae peritus esse res pervulgata esset, quamvis nos invito, optionem non datur praeter quam in numerum philosophorum eum adscribere etsi minimus inter pares fuisset. Vale. --Leonellus Pons (disputatio) 03:23, 30 Octobris 2012 (UTC)[reply]

Est factum. Actori onus probandi incumbit.--Waren Beat (disputatio) 13:04, 3 Novembris 2012 (UTC)[reply]

Recte dixisti, Waren, sed actor es tu qui petitor est contra evidentia atque cui Carvalii libri paginis ubi "Dados Internacionais de Catalogação na Publicação (CIP)" luce proferrendum est ! Iam ab die 7 Augusti mordicus nonies philosophi famam eius hominis cognitionem retraxit. Et vero prima atque de hac cognitione sine disputationibus fontes (Beatriz Dornelles, Portu Alacre, 2002, EDIPUCRS, Coleção Comunicação, Vol. 24, p. 53. - Darc Costa, Antônio Celso, Mundo Latino e Mundialização, 2004, Mauad Editora Ltda, Fundação Carlos Chagas Filho de Amparo à Pesquisa do Estado do Rio de Janeiro, p. 199.) delevisti. Attamen non desunt qui sicut Prof. Dante Augusto Galeffi Universitatis Federalis Bahiae, Prof. Miguel Reale, Milton Vargas, Romano Galeffi, Gaston Duval, Elizabeth Orsini, Bruno Tolentino, Carvalius usu philosophiae peritus esse cognoscunt, sed mihi videtur fastidiosus foret plura luce proferre pro aliquo qui de re quaerere seipso capax est, se tanta sit eius consilium. Vale.--Leonellus Pons (disputatio) 03:38, 4 Novembris 2012 (UTC)[reply]

Noli sapere altum, sed ignorantiam tuam magis fatere. Olavus non est philosophiae peritus.--Waren Beat (disputatio) 17:28, 6 Novembris 2012 (UTC)[reply]

1° Prima propositio tua a materia aliena est. 2° Altera propositio tua sicut ante sine fundamento permanet. 3° Praeter haec, quaestio tua est infructuosa quoniam Olavus "philosophiae peritus" esse non est relatus sed "usu philosophiae peritus", ex opinionibus divulgatibus. Nihilominus ferre "Sunt qui virum istum multa cogitatione existimant usu philosophiae peritus esse" indulgentia in opiniones repugnantes videbitur. --Leonellus Pons (disputatio) 02:34, 20 Novembris 2012 (UTC)[reply]

Olavo de Carvalho is not a university professor, he is an astrologer and philosophy's teacher courses in the Internet. 189.107.160.253 00:11, 1 Martii 2015 (UTC)[reply]

Does the article make this claim (sorry, I don't propose to read it all through)? If it does, and no reliable source is cited, the claim can be deleted.
Anonymus hanc paginam delendam proponit, nulla ratione data. Quid dicunt alii? Andrew Dalby (disputatio) 12:46, 1 Martii 2015 (UTC)[reply]
Je n'ai pas compris le sens de la demande de l'anonyme. Il n'est dit a aucun endroit dans cette page qu'Olavo de Carvalho soit professeur universitaire. Par ailleurs,il semble que celui-ci ait eu un intérêt et une activité se rapportant à l'astrologie, mais qui aurait sur ce point des sources peut toujours inscrire ce fait dans sa biographie. Il est bien dit par contre qu'il donne un cours privé sur la philosophie par l'internet. Sur quoi la demande de l'anonyme s'appuie-t-elle donc ?--Leonellus Pons (disputatio) 04:03, 4 Martii 2015 (UTC)[reply]

Sorry for writing in English. The IP under the range "189.107*" is globally locked due to persistent abuse. See category of blocked accounts on Portuguese Wikipedia. His modus operandi is insulting Olavo de Carvalho and adding biased texts against him. The article on Spanish Wikipedia for instance was deleted several times this year for containing insults. He will be globally blocked on sight and I suggest you to do the same here. Regards.—Teles «Talk to me˱M @ C S˲» 01:42, 7 Aprilis 2015 (UTC)[reply]

Documentos sobre o Olavo:

[fontem recensere]

179.197.159.215 22:22, 4 Maii 2015 (UTC)[reply]

De Lusophone version

[fontem recensere]

Ego quaeritur te ad collaborandum cum Lusophone editione huius ingressum, qui humilis est in relatione ad philosophicas notiones de obiceret, biography. Eurodix (disputatio) 03:14, 15 Aprilis 2017 (UTC)[reply]