Jump to content

Disputatio Categoriae:Loci habitati Antarcticae

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Quamvis nonnullae stationes Antarcticae continue habitantur, non sunt tales loci habitati, ut in continentibus aliis. Stationes Antarcticae categoriam creavi, hanc delendam esse suspicio. Demetrius Talpa (disputatio) 01:01, 26 Decembris 2019 (UTC)[reply]

Si locum definitum habent, sunt "Loci". Si continue habitantur, sunt "Loci habitati". Categorias "Loci ..." et "Loci habitati ..." omnium orbis terrarum partium creavi quia hoc modo omnes punctos modo geographico definibiles reperire possumus. Multas categorias antiquiores, usque eo imcompatibiles, eo modo in unum categoriarum arborem coegi. Melius est ambas categorias retinere etiamsi Antarctica nostro tempore aegre habitatur. Andrew Dalby (disputatio) 09:37, 26 Decembris 2019 (UTC)[reply]
Ergo categoriam tuam (certe utilem) sub "Locis habitatis ..." comprehendi, sed, si malis sub "Locis ..." ponere, nihil de habitatione dicto, move s.t.p. Andrew Dalby (disputatio) 09:45, 26 Decembris 2019 (UTC)[reply]
Bene, ita sit. Stationes polares Antarcticae locum definitum habent et loci habitati sunt. De stationibus polaribus Arcticis, quae cum glacie natant, en:Drifting ice stations, cogitabam et ideo dubitabam, sed eae nondum in Vicipaedia Latina memorantur. Demetrius Talpa (disputatio) 21:26, 26 Decembris 2019 (UTC)[reply]
Etiam ego de eis casubus cogitabam ... Loci? Naves? Quomodo definire?! Andrew Dalby (disputatio) 09:57, 27 Decembris 2019 (UTC)[reply]