Jump to content

Disputatio Usoris:Φιλέτυμος

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Φιλέτυμε!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

Quando paginas (utiles!) tuas de signis zodiaci facis, bene erit categoriam alteram addere de constellatione, sicut ego iam feci in pagina Taurus (astrologia). Vale! -- Andrew Dalby (disputatio) 12:18, 3 Maii 2013 (UTC)[reply]

De nomine paginae

[fontem recensere]

Vide s.t.p. disputationem ad Vicipaedia:Taberna#Zodiacus et commenta tua adde si vis! Paginam Signum (zodiacum) oportet fortasse ad "Signum astrologicum" movere? Andrew Dalby (disputatio) 19:03, 4 Maii 2013 (UTC)[reply]

De lapis e' volvere (rock n' roll)

[fontem recensere]

Salve Philetyme. Bonum opus in Vicipaedia facis. :) Vidi tu greges musicos roccianos creavisti. Fortasse hanc rem uteris: "Index musicorum gregiumque musicae rockianae". Ibi addere possumus musicos et greges roccianos.

Salutates Donatello (disputatio) 17:46, 15 Maii 2013 (UTC).[reply]

Salve, Donatello! Gratias ago pro nuntio tuo. Nondum scivi de pagina "Index musicorum gregiumque musicae rockianae", sed nunc addidi aliquot musicos et greges roccianos. Bene vale! Φιλέτυμος (disputatio) 18:24, 15 Maii 2013 (UTC)[reply]

Pagina mensis

[fontem recensere]

Salve! Our current pagina mensis is Oceanus Arcticus, and because of your interest in Finland, you may find in the text some redlinks that you'd like to turn blue. ;) IacobusAmor (disputatio) 14:13, 22 Maii 2013 (UTC)[reply]

Curiously, the article doesn't mention Finnia, perhaps because the country doesn't abut the Arctic Ocean, though Petsamo Province does. IacobusAmor (disputatio) 14:19, 22 Maii 2013 (UTC)[reply]
Salvus sis! Yes, I noticed that there were more than a few red links. We'll have to see if I'm going to expand on those, because at the time I'm busy creating articles about the province of my origin, Finnia Propria, along with NHL articles and a couple of other things :) But thanks for the tip, anyway! Φιλέτυμος (disputatio) 16:09, 22 Maii 2013 (UTC)[reply]

De locis nativitatis

[fontem recensere]

Salve, Philetyme. Tibi explicare volo cur interdum leviter emendo ea quae scripsisti de locis nativitatis musicorum. Per exemplum, ubi tu scripsisti "in Insula Longa, Novum Eboracum, Civitates Foederatae Americae" ego rescripsi "in Insula Longa civitatis Novi Eboraci": 1. quia ista virgula/comma inter oppidum (&c.) et civitatem est consuetudo Americana, aegre in sermonem Latinum accommodata; 2. quia lectores (rari?!) qui nesciunt civitatem Novum Eboracum inter Civitates Foederatas comprehensam, discere possunt quando in nexum Novum Eboracum premunt. Volui igitur sententiam simplificare et ad artem grammaticam Latinam reducere ... Sed si id te displicet, dic mihi!

Valde admiro labores quos apud nos perficis, de Finnia, de musicis et gregibus, de aliis rebus. Vale optime! Andrew Dalby (disputatio) 14:03, 22 Augusti 2014 (UTC)[reply]

Salve et tu, Andrea! Gratias ago ob tuas explicationes. Tibi assentior: in Insula Longa civitatis Novi Eboraci melius videtur quam quod ipse scripsi. Plerumque, quod attinet ad locos Americanos, soleo uti locativo cum urbibus et in+abl. cum civitate et ipsa natione, exempli gratia Bostoniae, in Massachusetta, Civitatibus Foederatis Americae. Dubitavi autem cum Insula Longa locativo uti, atque ut tautologiam evitem, nolui praepositionem in repetere - itaque Novum Eboracum non item flexi. Consentio tamen sententiam in Insula Longa, Novum Eboracum, Civitates Foederatae Americae non ”Latinum” videri. Genetivus certe nunc melior mihi quoque videtur – eo ergo utar posthac!
Sine dubio recte habes neminem fere nescire Novum Eboracum inter Civitates Foederatas comprehendi. Fortasse volebam etiam verba Civitates Foederatas Americae imponere, quia semper, cum de hominibus aliarum nationum narrem, etiam nationem ascribo - sed ita est, CFA non est natio eiusdem modi ac Finnia aut Francia, quod iam ipso nomine eius plurali apparet.
Ergo, summa summarum, non tecum dissentio. Optime vale et tu! Φιλέτυμος (disputatio) 15:04, 22 Augusti 2014 (UTC)[reply]
Salve iterum! Danielem Elfman tu in Texia, sed aliae Vicipaediae Angelopoli in California natum esse dicunt. An certus es? Potes fontem citare? Andrew Dalby (disputatio) 12:43, 3 Septembris 2014 (UTC)[reply]
Salve! Gratias ago pro observatione tua. Rem nunc investigavi, et videtur hic dici eum in Amarillo Texiae natum esse Angelopolique adolevisse, hic autem eum Angelopoli etiam esse natum. Omnes fere Vicipaediae hunc credunt, exceptis Finnica, Italica, Polonica et Iaponica (Vicipaediam Finnicam inspexi paginam creans). Alteruter fons ergo mendax est: uter sit, nescio. Equidem illis aliis 37 Vicipaediis credo, quapropter nuper rem in pagina a me creata mutavi. :-) Φιλέτυμος (disputatio) 15:29, 3 Septembris 2014 (UTC)[reply]

patria Φιλἐτύμου?

[fontem recensere]

Salve, Φιλέτυμε! Spiritus lenis superfluens mihi videtur aut erro? --Malabon (disputatio) 18:30, 14 Septembris 2014 (UTC)[reply]

Salve et tu, Malabon! Superfluens certe est, gratias tibi ago ob observationem tuam! Φιλέτυμος (disputatio) 21:34, 14 Septembris 2014 (UTC)[reply]

Tibi gratias ago causa adiutm in ista pagina datm! Rei Momo (disputatio) 22:40, 5 Septembris 2015 (UTC)[reply]

De iubilaeo Vicipaedianorum

Annum 2016 prosperum et felicem omnibus amicis Vicipaedianis opto! Apud Tabernam consentivimus annum 2016 (quem iubilaeum nostrum Helveticus nuncupavit) praecipue dedicare ad textum paginarum Vicipaedicarum augendum et meliorandum. Huic proposito consentiens (si tu consentis!) sic pro communi inceptu nostro agere potes:

  • Quando paginas novas legibiles, fontibus munitas, et non brevissimas creare vis, crea! Ne timeas!
  • Quandocumque paginam aut breviorem aut mendosam aut male confectam reperis, cura! corrige! auge!
  • Si paginam novam brevissimam creare in mentem habes, recogita ... An potius textum longiorem scribere oportet? An prius aliam paginam, iam exstantem, augere potes?

Quo dicto, Vicipaediani liberi sumus. Paginae etiam breves, quae inter veras "stipulas" admitti possunt (vide formulam "Non stipula"), accepturae sunt sicut iam antea accipi solent. Scribe igitur sine metu, sicut iam scripsisti! [en] Andrew Dalby (disputatio) 18:49, 1 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]

Una salutatio ab Graecia

[fontem recensere]

Salve, Φιλέτυμε! You'll have to excuse my use of English but my Latin is not at a conversational level. Anyways, I see on your profile that you are able to use Ancient Greek. Would you perhaps be interested in contributing to the Ancient Greek Wikipedia? Let me know! PastelKos (disputatio) 17:14, 11 Novembris 2020 (UTC)[reply]