Jump to content

Disputatio Usoris:Lupambulus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Lupambule!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!

Libenter me pete ullam de qua curiosus rem sis.--Ioscius (disp) 16:44, 15 Septembris 2006 (UTC)[reply]

De Vicipaedia

[fontem recensere]

1) Quid est Vicipaedia?

Encyclopaedia libera quae +/- latine classice scribenda quopiam cui interest.

2) Quomodo Vicipaedia differt ab lexicis aliis?

Primum, est encyclopaedia, non lexicon, ut lexicon latine scriptum videas, i ad victionarium. At differt ab aliis encyclopediis ut omnes eam possunt scribere, et de rebus pretium quarum publicandi in libros quippe chartas editores encyclopediarum sicut Encyclopaedia Britannica terret. Hic possunt ullam rem describere in quam studium factum vel facturum sit.

3) Quomodo Vicipaedia latina differt ab Vicipaediis aliarum linguarum?

Cognomina latine reddemus, Apud alias vicipaedias, saepe cognomina scribentur lingua ipsa. Apud nos John, Ian, Jan, Johann, Johannes omnes => Iohannes, George, Jorge, Gyorgi => Georgius.
Etiam, fere apud omnes vicipaedias alias, ad minimum pauci usores linguam qua quaedam vicipaedia scribetur naturaliter loquuntur. Apud nos, nemo latina loquitur ut lingua materna.

4) a) Quomodo lemmata cum argumento falso vel ficto scripta prohiberi possunt?

Sicut apud alias vicipaedias: paginae falsae delentur aut autores contentorum falsorum admonentur ut opera corecturi sint.

b) Quomodo lemmata in falsa lingua latina scripta prohiberi possunt?

Cum formulis Formula:Reddenda, Formula:Maxcorrigenda, Formula:Dubsig imprimentur. Nonnumquam quispiam emendationes ipse facit, at non semper.

5) Quam utilitatem Vicipaedia mihi dat?

Nullum nisi latine legas! =]. Re vera magis sapientia invenier potest apud vicipaedias alias. Hic, scribendo et disputando discimus. Usus est in cotidie legendo scribendoque latine.

6) Quas alias paginas latinas in interrete commendare potes?

Hem, vis quaeso, vel paginas latine scriptas, vel paginas quae latinam docent, vel paginas de historia locutorum lingua latinae docent?

7) Ullam quaestionem desideras? Aliquas annotationes facere vis?

Mentionem amabo te facere ut omnes homines qui linguam latinam sciunt, et in qua scribere volunt apud nos invitantur. Necesse est semper opes auxiliaque apud nos. Gratias, et gratus apud nos advenisti!--Ioscius (disp) 17:13, 15 Septembris 2006 (UTC)[reply]
  1. Quid sit Vicipaedia melius tibi dicent alii, sed ne multis: est encyclopaedia libera gratuitaque quam omnibus Latine callentibus licet, immo decet recensere.
  2. Ut iam tibi monuit Ioscius noster, Vicipaediae non est lexicum sed encyclopaedian esse, sed quod ad discrimen attinet: sapiens olim de Vicipaedia generatim dixit haec: "Vicipaediae maximia virtus est omnes scribere posse. Maximum autem vitium: omnes scribere posse."
  3. Quod maxime differt, nisi ab omnibus Vicipaediis, certe a plerisque, est quod nostri numeri nullus est cui sit Lingua Latina sermo patrius. Huic rei multae insidiae insunt, ut imaginari potes. Aliud est quod numerus optime loquentium scribentiumque sat exiguus sit, tironum e contra numerus ingens. Ergo difficile est menda omnia regere, reprimere, superare. Sed e parvo usorum numero fit etiam res bona, nam ut in opidulis rusticis saepe facilius est scire quid fiat quam in maximis Vicipaediis "metropolitanis," et comprehensis factis eo citius agenda agi possunt.
  4. Ambabus huius interrogati partibus responsum fere idem est, nempe talia non prohibenda, sed cito corrigenda. Ut ait adagium, "Regimen vici non est menda impedire sed emendationes expedire." Proh dolor, ut iam dixi, causa numerorum rationis nostrum, hanc metam attingere non semper possumus. Sed aliis Vicipaedis nunc fit quasi scopus ut fontes semper citentur.
  5. Multas. Sed tibi utilitatem mihi gratissimam exponam. Vicipaediae ope facillimum est scitu digna (sed difficilia) disseminare. Inter Latine scribentes nostrae aetatis, saepe fit difficultas de vocabulis novis vel minus intellectis. Sed per Vicipaediam possumus vel fontes omnes uno loco omnibus videndos condere. Quibus fontibus Latinis Iaponia describitur? Index Fontium Latinorum de Iaponia. Quae universitates studiorum nomina Latina sollemniter sibi constituerunt ipsae? Index universitatum nominibus latinis constitutis. Quibus verbis “Neolatinistae” ludum Americanum baseball nominaverunt? Sub voce Basipila. Quomodo et ubi lac fermentatum Latine describitur? Vide lemma quod est cosmos (potio). Ubi scaccorum ludus inter scripta Latina paret? Scacci. Quale erant apud antiquos moretum, conditum, lucunculus? Omnia sub voce sua. Qui dei Mesopotameni a Graecis Romanisque nomine commemorantur? Religio Mesopotamena. Quae sunt Regum Sassaniorum nomina Latina? Sassanidae. Si quis nunc, exempli gratia, commentationem pro periodico vestro eximio cui nomen Vox Latina de his rebus exarare voluerit, nunc habeat fontem. E contra, si quis scitu digna in animo suo latentia condiderit, sed aliis Latinistis praebere nescit, nunc locum habeat quo doctrinâ suâ omnibus prosit. Ut mihi videtur, omnibus fere qui linguam Latinam diligunt sunt aululariae tales arcanae, neque decet res tam utiles in obscuro comprimi.
  6. Sine dubio nullas tibi ignotas. Sed indices utilies invenire poteris his (inter alias) commentationibus: Periodica Latina, Institutiones Latinae, Fontes nominum locorum, etc.
  7. Responsa mea scribenti, addenda delapsa sunt ;) Sed, si liceat, quis sis ipse quaerere volo. Etiam, tibi commendo Mycen nostrum, qui cum indolis taciti sit, nihilominus sapientissimus et philosophiae “vici” omnino deditus est.

Spero haec tibi profore. Siquid alîus me rogare volueris, quaeso ut roges. Vale, Iustinus 18:36, 15 Septembris 2006 (UTC)[reply]

Haec addam: iam multa de difficultatibus nostris cum mendis dixi. Scio errata nostra nonnullos Latine scribentes fugare, quod dolendum est. Non tantum difficile esset tirones (cum mendis suis) in exsilium mittere, sed etiam nefas: scribendo discunt tirones, et hic scribere decet. Sed inceptum quam magnum et dirum nobis est redigentibus recensentibus eos docere, qui pauci sumus. Sed lectoribus vestris admoneam: quo plures sint periti, eo facilius fieri opus nostrum. Erroribus nolite abhorrescere, sed potius nobiscum millitantes bellum in eos inferte. Si multi erimus, cuique pauca facienda erunt. --Iustinus 18:53, 15 Septembris 2006 (UTC)[reply]

Plura Interrogata

[fontem recensere]

Non, mi bone Lupambule, omnia abs te interrogata una plaga simul alloqui vaco. Gradatim igitur, seu potius frustatim responsa mea hic scribam.

  • Libenter pro commentario augusto vestro tecum auctor fiam. Sed quod attinet ad talia, melius erit si me litteris electronicis petiveris.
  • Germania sane, ubi sunt urbes nomine et Monasterii et Monachorum ;)
  • Quod ad sententiam attinet quae cum verbis "Regimen vici non est..." incohat, fortasse erravi: non autem (si bene rem intellexerim) grammatica, sed potius semantica: melius forsan fuisset "Institutum (aut institutio) vici non est..." si scripsissem. Sane, more viciano, facillime converti potest! Sententiam quandam e commentatione (seu symbola aut lemmate) Vicipaediae Anglicae (en:Wiki) in animo habebam: "Wikis are generally designed with the philosophy of making it easy to correct mistakes, rather than making it difficult to make them."

Plura cras. Vale. --Iustinus 07:10, 19 Septembris 2006 (UTC)[reply]

Salve, Lupambule. Honoratus sum te respondere pro "Voce Latina".

  • 1) Vicipaedia est libera encyclopaedia quae omnes adiuvare possunt. Ea ab usoribus volontariis administratur.
  • 2) Vicipaedia lexicon non est: in lexicis verba pro linguarum scientia definentur, in encyclopedia verba explicantur.
  • 3) Simplice lingua Latina (lingua Graecaque) pulcherrima aliarum linguarum est, plus aliae differentiae non sunt
  • 4) Usor videns lemmata cum argumento falso vel in falsa lingua latina scripta ea corrigere vel monitus ("template" appellatur) nuntians paginam corrigendam vel infectam esse ponere potest. In categoria "corrigenda" et "infecta" haec paginae inserentur. Ibi alii usores paginas vident et corrigunt vel riscribunt.
  • 5) Vicipaedia Latina linguam Latinam servat et adiuvat eam se in mundo hodierno conformare. Omnino Vicipaedia est encyclopaedia gratuita, libera et semper exaequans...plura visne?
  • 6) Multae sunt...suadeo tibi ut vidas hanc paginam: [1]
  • 7) -

Maximillion Pegasus 12:59, 16 Septembris 2006 (UTC)[reply]

  1. Quid est Vicipaedia? Vicipaedia encyclopaedia est (seu lexicon, ut Europa septentrionalis hoc nomine utitur) cooperatione factum, sub ‘Licentia Documentationis Liberae GNU’ editum.
  2. Quomodo Vicipaedia differt ab lexicis aliis? Ut iam Iustinus dixit, omnes scribere possunt. Etiam, quia non in libris editur ("Vici non chartaceum est"), de omnibus rebus scribere possumus, sine longitudinis restrictionibus—si mille verba de re minima volumus scribere, possumus. Et quia Vicipaedia interreti scribitur, mutationes et emendationes fieri possunt paucis minutis, non mensibus aut annis.
  3. Quomodo Vicipaedia latina differt ab Vicipaediis aliarum linguarum? Fortasse maxima Vicipaedia est quae in lingua ‘mortua’ scribitur; difficultates huius status sunt ut iam Iustinus dixit. Etiam, studia usuariorum Latinorum differunt: in Vicipaedia Anglica, e.c., plus de rebus technologicis et interretialibus scriptum est ("Encyclopaedia quam Slashdot fecit"); in Vicipaedia Latina hae minus videtur.
  4. Quomodo lemmata cum argumento falso vel ficto scripta prohiberi possunt? et Quomodo lemmata in falsa lingua latina scripta prohiberi possunt? Usuarii de optima Latinitate et scientia mundi necesse sunt, qui lemmata peiora emendere volunt. Sic in omnibus Vicipaediis.
  5. Quam utilitatem Vicipaedia mihi dat? Fortasse adhuc Vicipaedia Latina plus utilis est si vis docere quam si vis discere. :]

Myces Tiberinus 18:42, 16 Septembris 2006 (UTC)[reply]

Sorry for answering in English, but this is much quicker for me …

I do not have much to add to the answers already given by Ioscius, Iustinus, Maximilion Pegasus and Mycēs. I will thus mostly limit my answers to aspects that have not yet been covered broadly:

1. Quid est Vicipaedia?

A free encyclopedia where everyone is invited to contribute. The scope of Vicipaedia is not at all limited to topics related, say, to Ancient Rome or the Latin language: the vicipaedia project aims at creating a general encyclopedia using the Latin language.
Although the current number of 6500 articles (growing at a fast rate) provides a good base to build on, vicipaedia is still (and will for the foreseeable future always be) a "work in progress" dependent on its volontary contributors/editors. In the spectrum of articles already available, Vicipaedia reflects and is determined by the fields of interest/specialisation of its contributors.

2. Quomodo Vicipaedia differt ab lexicis aliis?

Vicipaedia is technically based on a wiki. As Iustinus explained (above 4.), this allows everyone on the Web to make changes to existing articles and to add new articles very easily.

4. a) Quomodo lemmata cum argumento falso vel ficto scripta prohiberi possunt?

While the wiki concept cannot prevent the addition of errors or false information, it makes it very easy to correct them. Usually, such content is discovered quickly and removed or (in cases of doubt) discussed. At vicipaedia, every article has its own discussion page (likewise open for editing by everyone). This is used as a place to discuss in what ways the corresponding article can be further improved.

4. b) Quomodo lemmata in falsa lingua latina scripta prohiberi possunt?

Likewise, due to the wiki concept, the contributions of users who are not too proficient in Latin will contain flaws. Such flaws will be corrected by another user or will at least be marked as "in need of attention", as Ioscius explained above.

5. Quam utilitatem Vicipaedia mihi dat?

Personally, Vicipaedia gives me an opportunity to get immersed in the Latin language, not only passively but also actively, and not only in a "classical" context but also in postclassical and contemporary contexts.

7. Ullam quaestionem desideras? Aliquas annotationes facere vis?

I concur in inviting everyone interested to contribute!

Greetings, --UV 16:42, 17 Septembris 2006 (UTC)[reply]

Et salue, Lupambule. Ita respondeo:

1) Quid est Vicipaedia?
Encyclopaedia interretialis scientiae uniuersae quae a uoluntariis Latine scribitur.
2) Quomodo Vicipaedia differt ab lexicis aliis?
Gratuita et aperta uulgo est; saepe mutatur; in interrete sita est; et opera hominum qui periti non sunt utitur.
3) Quomodo Vicipaedia latina differt ab Vicipaediis aliarum linguarum?
Quod Latine scribitur, propositum primum est indicia hominibus qui ut lingua secunda Latine sciunt, sed qui linguas patrias diuersas habent et inter se aliter communicare non possunt, dare. Itaque est similis Vicipaediis generis Vicipaediae Esperantice. Habet tamen linguis artificiosis Vicipaedia Latine commodum habendi historiam longiorem uerborum firmorum; et incommodum habendi multas fontes contrarias Latinitatis, e.g., classicam ecclesiasticamque humanisticamque nouamque.
4) a) Quomodo lemmata cum argumento falso vel ficto scripta prohiberi possunt? b) Quomodo lemmata in falsa lingua latina scripta prohiberi possunt?
a) Nobis necesse est imperare ut postulata dubia fontibus fidis confirmentur, et paginas constanter recognoscere ne postulata falsa uel fontes dubiae cumulent. b) Facilius est. Appendiculae purgandi pro paginis ferrentibus Latinitatem dubiam habemus, ergo Latinitas paginarum talium solum figatur.
5) Quam utilitatem Vicipaedia mihi dat?
Si scis Latine et nisi scis linguam quarum maiorum Vicipaediarum (e.g., Anglice aut Germanice), hanc esse utiliorem quam Latine libris aliis interretialibus, qui non saepe praesenti more utuntur, fortasse iudicabis. Tamen, in grauibus indicio inuento in Vicipaedia fidere ad tempus imprudens est; encyclopaedia adhuc formatur.
6) Quas alias paginas latinas in interrete commendare potes?
Nunc nulla commendo.
7) Ullam quaestionem desideras? Aliquas annotationes facere vis?
Nunc nec desidero nec uolo.

Adamas 03:18, 22 Septembris 2006 (UTC)[reply]

De Vicipaedia Latina

[fontem recensere]

I am happy that you've asked other users as well, since my Latin is rather limited. But I understand your questions and will read the answers. --Roland (disp.) 17:27, 15 Septembris 2006 (UTC)[reply]

Roland, I'm sure Lupambulus would be interested in knowing how people with limited Latin can still be useful. Why don't you answer from that perspective? --Iustinus 18:59, 15 Septembris 2006 (UTC)[reply]
Hmm, that's a good idea.--Ioscius (disp) 00:20, 16 Septembris 2006 (UTC)[reply]
I was thinking about what to write, but it seems that the survey has been already closed. --Roland (disp.) 22:00, 18 Septembris 2006 (UTC)[reply]

Lupambuli gratiae agendae

[fontem recensere]

Omnibus, qui mihi responderunt, maximas gratias agere volo. Si relatio pro commentario periodico perfacta erit, etiam hic eam proferam. Spero vos protinus cum gaudio adiutores Vicipaedia Latinae fore. Optandum esset, si lectores lectricesque "vocis Latinae" Vicipaediam etiam relationis causa magni aestimarent. --Lupambulus 16:20, 18 Septembris 2006 (UTC)[reply]

Epistulae

[fontem recensere]

Lupambule, heri nudiusve tertius, conatus sum ad te rescribere, sed litterae ad me rursus "reverberaverunt" (ut vulgo dicimus). Accepistin' novam epistulam meam? Quaeso, apud partentes Exordium Anni celebrans versor, et difficile erit te adiuvare. Num possum tibi suadere ut submissionem tuam deferas aliquot dies? --Iustinus 04:00, 24 Septembris 2006 (UTC)[reply]

Veni, Vedi, Vici....PAEDIA!

[fontem recensere]

Salve! Tibi placeo scire. Enim mi latine est Really fuck up! (Doleo for my vulgarity). In fact it will take me decades to translate your message. But I will eventually get around to doin it. I like latin and trying to cram in a lot of time to learn it.--Jondel 13:16, 4 Februarii 2007 (UTC)[reply]