Jump to content

Disputatio Usoris:Marcus Terentius Bibliophilus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Marce!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! -- Andrew Dalby (disputatio) 11:42, 24 Maii 2007 (UTC)[reply]

Xaverius Marco s.p.d. Wonderful article on flamenes! Thanks for it! I must say it has been very useful for an essay I had to write last week!--Xaverius 10:43, 24 Octobris 2007 (UTC)[reply]

Interrupi?

[fontem recensere]

Si opus tuum optimum de Ser. Sulpicio Rufo interrupi, da veniam! Andrew Dalby (disputatio) 10:16, 2 Aprilis 2008 (UTC)[reply]

Categoria:Gentes Romanae

[fontem recensere]

Xaverius Marco s.p.d. Nunc habemus categorias de gentibus Romanis (categoria:Gentes Romanae) atque indicem gentium Romanarum (gentes Romanae). Te peto, categoriam novam de gente romani quoque facias cum paginam novam de viro romano scribeas. Gratias ago, vale!--Xaverius 10:05, 27 Octobris 2008 (UTC)[reply]

De vicipaedia nostra

[fontem recensere]

Xaverius Marco s. p. d. Fortasse, care Marce, hanc rem legere velis Vicipaedia:Taberna#Proposal_to_close_Latin_Wikipedia--Xaverius 10:31, 2 Februarii 2009 (UTC)[reply]

Salve, Marce! An recte Phaeton ad Phaëthon movi? Si erravi, explica mihi s.t.p. Andrew Dalby (disputatio) 20:47, 25 Martii 2009 (UTC)[reply]

Immo recte fecisti, Andrew. Sic propius est orthographiae Graecae. Ego littera ë, cum quidem latine scribo, non utor, sed usum latinitatis antiquae sequor nec multum refert. Marcus Terentius Bibliophilus 14:59, 26 Martii 2009 (UTC)[reply]
Gratias ago, mi Marce. Et ego a diaeresi libenter abstineo ... sed rationem normatis Vicipaediani intellego. Andrew Dalby (disputatio) 14:00, 27 Martii 2009 (UTC)[reply]

Salve bene, Marce! Spero tibi placere paginam Diana, quam tu (cum aliis) melioravisti, paginam nostram mensis Augusti esse. Pauca addidi ego de Diana temporibus recentioribus "rediviva". Andrew Dalby (disputatio) 18:59, 2 Augusti 2009 (UTC)[reply]

Salve, Marce! Come posso inserire un'immagine che non è presente su Commons? --MarcusXC 15:49, 28 Septembris 2009 (UTC)[reply]

Xaverius Marco, s.p.d. Merry belated Christmas! Your page Ianus is proposed for pagina mensis for January. You may want to make further additions, check references or add more pictures before January. --Xaverius 23:52, 28 Decembris 2009 (UTC)[reply]

De Carmenta/Carmentis

[fontem recensere]

Salve optime, Marce. Spero tibi non displicere id quod addidi in paginas Carmenta et Carmentalia. Volui enim paginas breves de Porrima et Postverta creare; ob quam rem textum leviter modificavi citationesque addidi. Andrew Dalby (disputatio) 15:29, 18 Februarii 2010 (UTC)[reply]

Sestertius?

[fontem recensere]

Explica mutationes tuas. Accusativi iam tempore usus in animo habeo mutationes revocare. Vale. --Nicolaus Augurinus (disputatio) 14:40, 2 Februarii 2013 (UTC)[reply]

Gaude, mi Marce! Formulam sicut apud Theodiscos stetit ad Vicipaediam nostram accommodavi. (Tempta, et si aliquid male agit, dic mihi.) Vale optime ... Andrew Dalby (disputatio) 18:36, 3 Octobris 2013 (UTC)[reply]

Translating the interface in your language, we need your help

[fontem recensere]
Hello Marcus Terentius Bibliophilus, thanks for working on this wiki in your language. We updated the list of priority translations and I write you to let you know. The language used by this wiki (or by you in your preferences) needs about 100 translations or less in the priority list. You're almost done!
To add or change translations for all wikis, please use translatewiki.net, the MediaWiki localisation project.

Please register on translatewiki.net if you didn't yet and then help complete priority translations (make sure to select your language in the language selector). With a couple hours' work or less, you can make sure that nearly all visitors see the wiki interface fully translated. Nemo 14:07, 26 Aprilis 2015 (UTC)[reply]

Pagina mensis

[fontem recensere]

Salve, Marce. Nemo paginam mensis Decembris usque adhuc proposuit. Nisi vetas, Historiae (Polybius) promovebo! Quid dicis? Andrew Dalby (disputatio) 20:21, 29 Novembris 2015 (UTC)[reply]

Salve Andrea, Gratias tibi ago de iudicio quia opinionem tuam semper magni facio. Pagina fortasse hodie adhuc paulum elaborabitur, deinde ad aliam rem transibo. Ad usum Vicipaedianorum (et aliorum) scripta est : ea uti potes ut tibi videtur... Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 15:15, 30 Novembris 2015 (UTC)[reply]

Bene! Gratias ago et ego. Vidi etiam Antiquitates Romanas Dionysii inter paginas tuas recentes, sed opus Polybii apud historiographos celebratiorem praetuli. Andrew Dalby (disputatio) 15:26, 30 Novembris 2015 (UTC)[reply]

De iubilaeo Vicipaedianorum

Annum 2016 prosperum et felicem omnibus amicis Vicipaedianis opto! Apud Tabernam consentivimus annum 2016 (quem iubilaeum nostrum Helveticus nuncupavit) praecipue dedicare ad textum paginarum Vicipaedicarum augendum et meliorandum. Huic proposito consentiens (si tu consentis!) sic pro communi inceptu nostro agere potes:

  • Quando paginas novas legibiles, fontibus munitas, et non brevissimas creare vis, crea! Ne timeas!
  • Quandocumque paginam aut breviorem aut mendosam aut male confectam reperis, cura! corrige! auge!
  • Si paginam novam brevissimam creare in mentem habes, recogita ... An potius textum longiorem scribere oportet? An prius aliam paginam, iam exstantem, augere potes?

Quo dicto, Vicipaediani liberi sumus. Paginae etiam breves, quae inter veras "stipulas" admitti possunt (vide formulam "Non stipula"), accepturae sunt sicut iam antea accipi solent. Scribe igitur sine metu, sicut iam scripsisti! [en] Andrew Dalby (disputatio) 18:51, 1 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]

Vide, mi Marce, id quod nuper addidi sub rubrica Phaëthontis. Quam rem brevissimam si augere, corrigere, aut movere tibi placeat, fac! Salve optime Andrew Dalby (disputatio) 20:38, 1 Iunii 2016 (UTC)[reply]

Optime fecisti, mi Andrea. Apud poetas etenim mythologia diverse tractatur, ne de poetica licentia disseram... Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 08:50, 2 Iunii 2016 (UTC)[reply]

Share your experience and feedback as a Wikimedian in this global survey

[fontem recensere]
WMF Surveys, 18:41, 29 Martii 2018 (UTC)[reply]

Reminder: Share your feedback in this Wikimedia survey

[fontem recensere]
WMF Surveys, 01:39, 13 Aprilis 2018 (UTC)[reply]

Your feedback matters: Final reminder to take the global Wikimedia survey

[fontem recensere]
WMF Surveys, 00:48, 20 Aprilis 2018 (UTC)[reply]

Community Insights Survey

[fontem recensere]

RMaung (WMF) 16:20, 9 Septembris 2019 (UTC)[reply]

Reminder: Community Insights Survey

[fontem recensere]

RMaung (WMF) 19:49, 20 Septembris 2019 (UTC)[reply]

Marcus Terentius Bibliophilus

Communitas Europaea Alsatiae

[fontem recensere]

Salut,

J'ai vu ta page "Communitas Europaea Alsatiae. Sur Vicipaedia, les "collectivités d'outre-mer" sont denvues les "collectivitates transmarinae". Donc, je me demande pourquoi tout d'un coup "communitas" pour "collectivité"; j'aurais écrit "Collectivitas Europaea Alsatiae". Sigur (disputatio) 17:52, 3 Novembris 2021 (UTC)[reply]

Salut Sigur, la raison en est simple et tient à mon goût pour le latin cicéronienː "collectivitas" est absent du Gaffiot, tandis que "communitas" est attesté chez Cicéron. En réalité pour bien faire et suivre l'usage antique il faudrait employer "commune" comme dans "commune Asiae" mais alors la confusion avec la commune deviendrait très problématique. C'est le problème de se référer à une langue d'une époque révolue alors que les réalités changent sans cesse dans le temps et l'espace. Quant au problème de cohérence interne à l'intérieur de Vicipaedia il relèverait d'un éventuel coordinateur (administrateur ?). Il est sûr que de coller à l'expression moderne présente aussi bien des avantages.

--Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 12:09, 4 Novembris 2021 (UTC)[reply]

Si placitum tuum dare cupis ...

[fontem recensere]

... i ad Tabernam, mi Marce, et ad ultimam quaestionem aut "sic" aut "non" subscribe! ("Sic" praefero, sed Vicipaediani semper liberi erunt.) Salve optime -- Andrew Dalby (disputatio) 15:53, 5 Octobris 2022 (UTC)[reply]

Si tibi placet

[fontem recensere]

Salve Marce! Tibi scribo quia te proponere velim candidatum magistratūs. Accipiasne officium si suffragium paro? --Grufo (disputatio) 18:57, 11 Octobris 2024 (UTC)[reply]

Salve Grufo! Tibi gratias ago ob testimonium. Nescio quid respondeam. Linguam Latinam quidem amo sed earum rerum quibus tu excellis omnino ignarus sum, hoc est arcanorum Vicipaedianorum et in primis informaticorum. Praeterea patientiam Andreae Dalby erga usores non Latine scribentes aut alias res proposito nostro parum utiles facientes multum admiror. Nescio an mihi libeat cum talibus usoribus tempus terere. Quid a me exspectabis si magistratus fuero? Quid facere oportebit quod nondum faciam? --Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 16:15, 12 Octobris 2024 (UTC)[reply]

Gratias tibi ago ob tuum responsum, Marce. Cuicumque usori non necesse est magistratui fieri ut ad ista arcana accedat, at arcana Vicipaediae non sunt primi fines magistratuum. Magistratus illi sunt “certissimi, humanissimi, patientissimi” qui “Latinitate optima” scribunt et “Vicipaediae Latinae experti” sunt. Haec per omnia credo te validum esse candidatum. Longum tempus hic fuisti auctor optima Latinitate, et patientia non est tantummodo barbarice cum aliis usoribus interloqui. Nihil a te exspecto si magistratus fis, haec est agnitio tantum adiutūs tui. Non multae potestates mirae sunt magistratibus quae iam omni Vicipaediano non sint. Maxima quidem potestas est auctoritas Vicipaediae ad maiora ducendi. --Grufo (disputatio) 06:11, 13 Octobris 2024 (UTC)[reply]

O.K. Grufo si ita tibi videtur, consentio. Quod bonum faustum felix fortunatumque Vicipaediae Latinae nostrae sit, ut dicebant antiqui.--Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 17:15, 13 Octobris 2024 (UTC)[reply]

Euax! :-) Da mihi breve tempus et petitionem parabo! --Grufo (disputatio) 17:26, 13 Octobris 2024 (UTC)[reply]

Salve Marce! Te proposui magistratum Vicipaediae! Responsum in pagina petitionis tibi scribendum est. --Grufo (disputatio) 09:11, 15 Octobris 2024 (UTC)[reply]

Tibi gratulor, Marce, postremo magistratus factus es! Si quid de novis potestatibus quaerere vis, semper mihi scribere potes! Si tibi placet, adde novam formulam {{Magistratus sum}} tuae paginae usoris. --Grufo (disputatio) 15:37, 23 Octobris 2024 (UTC)[reply]

Gratulatio tardipedis

[fontem recensere]

Marce Terenti, valde doleo, quia per imprudentiam petitionem tuam praeterii. Ego quoque quam libentissime te magistratum proposuissem, nisi nimis tarde huc venissem. Neander (disputatio) 20:15, 22 Octobris 2024 (UTC)[reply]

Ne nimis doleas, Neander. Veniam iam impetrasti. Talia solent fieri et gaudeo quod illo honore me dignum iudices. --Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 20:32, 22 Octobris 2024 (UTC)[reply]

Tyrannicida, non tyrannus laudatus

[fontem recensere]

Da veniam care Marce, ego putavi, quod "Tyrannicidium" sit titulus poematis et Gulielmus Auriacus ille "tyrannus" interfectus. Mallem me olim in schola attentiorem fuisse. Fortasse signa " " signis ' ' circa tyrannicidium clariora essent? Sed usum illorum signorum in lingua et Vicipaedia Latina haud bene novi.18:30, 13 Novembris 2024 (UTC) Bis-Taurinus (disputatio) 18:30, 13 Novembris 2024 (UTC)[reply]


Veniam habes. Errare humanum est et homo sum... Signis utcumque mavis utere. --Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 19:15, 13 Novembris 2024 (UTC)[reply]