Disputatio Usoris:Sacreo
Salve, Sacreo!
Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!-- Mattie 03:54, 15 Ianuarii 2012 (UTC)
Quomodo movere
[fontem recensere]Ave. Vide Vicipaedia:Movere. Noli paginam replicare sicut Provincia Foveana et Provincia Foveae fecisti. Administrator est expectandus ut recte pagina moveatur. Vale. --Achillus 11:50, 19 Ianuarii 2012 (UTC)
A est B & commae
[fontem recensere]Salve, Sacreo! Secundum leges Vicipaedianas, paginae hoc modo sunt scribendae:
- Lemma est [definitio]
neque
- Lemma [definitio] est.
Super, cum indices scribis, ut hic fecisti, noli commas (Italiane virgole) inter res ponere. Gratias tibi ago! Mattie 18:14, 27 Ianuarii 2012 (UTC)