Jump to content

Disputatio Usoris:Self-described Sophist

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Sophista![fontem recensere]

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 12:50, 18 Aprilis 2024 (UTC)[reply]

De translitteratione nominum Hebraicorum[fontem recensere]

Salve, Sophista. Hoc tempore translitteratione Theodisca potius quam Anglica utimur quando nomina Hebraica exscribimus. (Praenomina nihilominus, si Biblica sunt, Latine secundum versionem Vulgatam convertimus.) Si consuetudinem aliam suadere velis, certe proponere liceat! Melius erit disputationem de hac re incipere, e.g. apud Tabernam, quam nomina singula alia quadam regula mutare. Pro tempore nomen Menachem Begin ad locum solitum restitui. Andrew Dalby (disputatio) 12:42, 30 Maii 2024 (UTC)[reply]