Districtus autonomus Iamalo-Neneticus
Civitas: Russia
Locus: 67°15′0″N 74°40′0″E
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Districtus autonomus Neneticus, Komi, Districtus autonomus Chanty-Mansiensis – Iugra, Territorium Crasnoiarense
Forma
Gestio
Consilium: Legislative Assembly of the Yamalo-Nenets Autonomous Okrug
Vita
Sermo publicus: Russica, lingua Nenetica
Zona horaria: Tempus Catharinopolitanum, Asia/Yekaterinburg
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Districtus autonomus Iamalo-Neneticus[1] (Russice Ямало-Ненецкий автономный округ, tr. Jamalo-Neneckij avtonomnyj okrug) est subiectum Foederationis Russicae, ad eius regionem Tumenensem et districtum foederalem Uralensem pertinens. Die 10 Decembris 1930 ut districtus nationalis formatus, secundum Iamalem paeninsulam et gentem loci indigenam Neneticam nominatus est.
Situs
[recensere | fontem recensere]Aream 769 250 chm² (e quibus plus quam dimidium sunt ad septentrionem Circuli Arctici) et 542 milia incolarum (anno 2019, ut plurimum gentis Russorum) habet. Cum districtu autonomo Nenetico regionis Archangelopolitanae in septentrio-occidente, re publica Komi in occidente, districtu autonomo Chanty-Mansiensi – Iugra regionis Tumenensis in meridie atque territorio Crasnoiarensi in oriente conterminus, a mare Karensi in septentrione alluitur.
Natura
[recensere | fontem recensere]Deposita magna gasii naturalis (quantitate prima in Russia) et petrolei (quantitate secunda in Russia) hoc in districtu sunt, quorum extractio nunc est basis oeconomiae eius. Pars oeconomiae hac in terra antiquitus tradita et pro populo indigeno gravissima est res pecuaria a tarandis pendens. Taiga umida paludinosa et tundra districtum operiunt.
Hydrographia et orographia
[recensere | fontem recensere]Sinus Obiensis maris Karensis, in quo Obius et Nadymus flumina influunt, et sinus Tasensis, in quo Tasus et Pur flumina influunt, tenues et longissimi ambo, districtum in partes dividunt. Kara flumen per confinium cum districtu autonomo Nenetico in sinum Baidaratzkensem fluit. Planities est umida, solum in meridie Uvaly Sibirici a districtu Chanty-Mansiensi districtum Iamalo-Neneticum separant.
Urbes
[recensere | fontem recensere]Caput districtus est Salechardum (Obdorium priscum). Nadymus, Noiabr'sk, Labytnangi aliae urbes districtus sunt. Mangasea his terris urbs antiqua celebris fuit.
Nota
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 67°15′0″N 74°40′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad districtum autonomum Iamalo-Neneticum spectant. |