Jump to content

Dolichoderus

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Familia : Formicidae 
Subfamilia : Dolichoderinae 
Genus : Dolichoderus 
Lund, 1831
   
Palaeontologia
Early Eocene – Recent

Dolichoderus est genus formicarum familia Formicidarum, quae per orbem terrarum inveniuntur.

Species Monacis, generis neotropicum, a Kempf anno 1959 retractae sunt; Brown autem anno 1973, et G. C. Wheeler et J. Wheeler annis 1973 et 1976 putabant ambas Monacem et Hypoclineam esse synonyma iuniora generis Dolichoderi.[1]

Dolichoderus attelaboides, typus generis.

Typus generis est Dolichoderus attelaboides. Operariis huius generis est corpus plerumque circa 4 millimetra longum, quod integumento crasso, inflexibili, clareque delineato agnosci possunt. Sub caput prope fundamenta mandibularum est flange,? quod in nonnullis speciebus serratum videtur. Sutura longitudina in mediá metathoracis laminá penitus imprimitur. Facies propodei (primi segmenti abdominalis) a latere visa clare concava est.[2] Gaster et mesosoma a petiolo, uno segmento, separantur. Orificium cloacae est incisura horizontalis, potius quam apertura rotunda, quae a nonnullis saetis aliquantum rigidis circumdatur.[3]

Species huius generis per orbem terrarum, in omnibus quidem continentibus praeter Antarcticam, patentes sunt.[2]

Coloniae magnitudine variant, et nidos construuntur in solo, foliis curvis, cavis plantarum caulibus, rebusque chartae similibus, quas formicae faciunt ligno manducando et re cum secretionibus miscendo, nidis vesparum similes. Nonnullae species versatiles sunt: Dolichoderus pustulatus in nidis subterraneis in septentrionibus Civitatum Foederatarum regionibus, sed omnino in arboribus in regionibus meridanis habitat.[3] Operarii insecta sucum sugentís petunt et curant, sicut aphidoidea et coccoidea, ac parvis arthropodis vescuntur. Nonnullae species fluidum acutum emittunt. Duae species, Dolichoderus plagiatus et Dolichoderus taschenbergi, polygynae esse putantur, nonnullis reginis in uno nido habitantibus. Praeterea, Dolichoderus taschenbergi ad tempus esse potest parasita socialis, Dolichodero plagiato hospite.[2]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Dlussky, G. M., A. P. Rasnitsyn, et K. S. Perfilieva. 2015. "The Ants (Hymenoptera: Formicidae) of Bol’shaya Svetlovodnaya (Late Eocene of Sikhote-Alin, Russian Far East)." Caucasian Entomological Bulletin 11 (1): 131–52. PDF.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dolichoderum spectant.