Dominica Resurrectionis Domini
Dominica Resurrectionis Domini una cum die passionis Domini est summa sollemnitas religionis Christianae. Christiani reminiscuntur Domini Iesu Christi, qui a mortuis resurrexit.
Dominica Resurrectionis est summum Paschatis fastigium; octavam paschalem, quae usque ad Dominicam in albis pertinet, et 50 dies temporis paschalis exorditur simulque vespera liturgica eiusdem Dominicae Triduum Sacrum concludit.
Dominica Resurrectionis Domini festum mobile, cuius dies astronomiae ope computatur. Omnes aliae feriae mobiles ita definiuntur, ut fixo dierum numero a die dominica paschali absint. [1]
Quo die in calendario in quoque anno dies paschalis sita sit formula quam Carolus Fridericus Gauss invenit computari potest. Cum autem partim Calendarium Gregorianum, partim Calendarium Iulianum in usu sit, in ecclesiis dies sollemnitatum plerumque inter se differunt.
Liturgia
[recensere | fontem recensere]Liturgia Dominicae Resurrectionis a Vigilia paschali initium capit. Quae vigilia, in ecclesia occidentalis saepissime ad vesperum ante diem festum post solem occasum celebrata, a matutina paschali ecclesiae antiquae repetit, quae primo diei festi mane peracta est. In Ecclesiis Orientalibus liturgia totam noctem comprehendit et Graece Pannychis appellatur.
Motu liturgico saeculi undevicesimi exeuntis ac vicesimi ineuntis gravitas liturgiae nocturnae etiam in Ecclesia Catholica Romana iterum cognita est. Decreto "Maxima Redemptionis" a papa Pio XII edito anno 1955 Vigila paschalis, quae a saeculo decimo quarto incipiente paene sine populo in mane Sabbati Sancti celebrabatur, rursus introducta et anno 1969 iterum mutata est.
Intra quinquaginta dies temporis paschalis usque ad Pentecosten lectiones Veteris Testamenti non leguntur, sed ex epistulis Sancti Pauli vel Actibus Apostolorum sumptae.
Dominica Resurrectionis ut cardo anni liturgici
[recensere | fontem recensere]Plurima festa mobilia anni liturgici a Dominica Resurrectionis deducuntur:
- Dies Cinerum = die quadragesimo sexto ante Dominicam Resurrectionis
- Dominica in Palmis de passione Domini = die septimo ante Dominicam Resurrectionis
- Dies Cenae Domini = die tertio ante Dominicam Resurrectionis
- Feria VI in Passione Domini = die secundo ante Dominicam Resurrectionis
- Dominica in albis = in octava Dominicam Resurrectionis
- Ascensio Domini = die quadragesimo post Dominicam Resurrectionis
- Pentecoste = die quinquagesimo post Dominicam Resurrectionis
Praeterea in Ecclesia Catholica Romana
- Corpus Domini = die sexagesimo post Dominicam Resurrectionis (feria V post Festum Trinitatis)
- Festum Sacratissimi Cordis Iesu = die sexagesimo octavo post Dominicam Resurrectionis (tertius dies Veneris post Pentecosten).
Nota
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Alia coepta Vici
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad resurrectionem Domini spectant. |