Domitius Marsus
Appearance
Domitius Marsus (natus anno incognito; mortuus inter 19 ac 12 ante aer. vulg.[1]) fuit poeta et scriptor prosaicus, Vergilio Tibulloque amicus,[2] qui cum Maecenate et quem Martialis nonnumquam dicit antecessorem suum fuisse.[3]
Opera
[recensere | fontem recensere]Marsus scripsit epigrammatum librum appellatum Cicuta, nominatum pro acerbitate venenoque sarcasmi atque librum elegiarum.[4] Scripsit etiam commentationem prosaicam De urbanitate.[4]
Carmen eius epicum, Amazonis nomine, non bene receptum est, nam legimus apud Martialem:
- Saepius in libro memoratur Persius uno
- Quam levis in toto Marsus Amazonide.[5]
Etiam Taciti Ann. vi.47, et fortasse Horatii Carm. iv.4.19–20, Amazonidem referunt.[6]
Inscriptionem, Tibullo morienti, Marsus finxit:
- Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
- Mors iuuenem campos misit ad Elysios,
- ne foret aut elegis mollis qui fleret amores
- aut caneret forti regia bella pede.[7]
Fontes
[recensere | fontem recensere]- ↑ Scripsit enim epigramma pro Tibullo mortuo in 19, sed in 12, cum Ovidius scripsit E Ponto, Marsus vivere desiverat.
- ↑ Encyclopaedica Britannica. 1911. Vol. 17, pp. 784.
- ↑ The Oxford Classical Dictionary. Oxford University Press. Londinii. 1966.
- ↑ 4.0 4.1 Historia literaturae Romanae ab initio usque ad mortem Marci Aurelii apud https://web.archive.org/web/20071128112818/http://ancienthistory.about.com/.
- ↑ Mart. iv. 29, 7.
- ↑ Opuscula, Mauritii Haupt, pp. 333, apud Googles Libri.
- ↑ Textus inscriptionis Tibullo apud http://www.bartleby.com.