Domus Cranach Gothensis
Perpulcra Domus Cranach (germane: Cranachhaus mit historischem Pumpwerk) invenitur in angulo australi fori centralis ad viam Cranach vergentis Gotae (Hauptmarkt nr 17) in Germania. Ei est antlia historica quoque. Nomen suum adepta est domus anno 1872 cum celebraretur dies natalis Lucae Cranach maioris anni 1472.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Super cellas cum camera Gothica aedificium Barocum tegmenti obliqui reperitur, quod anno 1632 post incendium maxime saeviens erectum est. Pars unica frontem vivificans portae rotundo arcu sunt, quas arcus lapide arenaceo cum capite leonis superiore circumdat.
In culmine autem fenestrae duae obliquae sunt. Insignia duo in fundamentis cellariis de pristinis aedibus testimonium perhibent, i.e. saccus cum serpente alato. Saccus autem Herbipolitanum iuris consultum Georgium Tash/Dasch indicat qui anno 1544 in matrimonium duxit Ursulam, Lucae Cranach natam. Circa annum 1500 burgimagister Iodocus Brengebier domum eam habuit cuius filia Barbara pictorem Lucam Cranach nupserat.
Aedificium Barocum post annum 1852 schola puellarum fuit, postea autem usque ad annum 1964 institutum infantibus lentius discentibus dicatum inerat. Tunc servitiorum variorum officia ibidem instituta sunt; hodiernis temporibus societas culturalis Uraniae sedem habet, cum conclavia nonnulla privatis ad tempus locentur.
Antliaria machinatio
[recensere | fontem recensere]In cellis autem subterraneis anno 1895 ingeniarius sagax Hugo Mairich antliam modernissimam posuit qua aquae artificales ante domum moverentur. Canalis fluminis Leina, quae diu Gotae aquam e Saltibus Thuringiensibus attulerat, magis magisque rei periegeticae serviebat. Mairich Castelli Cattorum in viridario ad Gulielmi montes sito inspirationem ludorum aquaticorum carpiebat. Mechanismum casa confectrix Gothensis Briegleb, Hansen & Co. attulit; antea in situ fuit molendinum saeculi XIV cui nomen Bergmuhle. Restaurationes machinarum annis 1980 et 1990 iussae sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Domum Lucae Cranach Gothanam spectant. |
- Mirko Krüger: Auf den Spuren von Lucas Cranach in Gotha, commentatio in foliis TA, 31.3.2011