Jump to content

Domus Severiana

E Vicipaedia
Septimius Severus cum coniuge atque progenie in Rotunda depicta. Effigies Getae post necem eius erasa est.

Domus Severiana fuit domus imperatorum Romanorum a Septimio Severo condita. Quinque imperatores effecit et ab anno 193 usque ad 235 regnavit. Cum anno 235 ultimus stirps domus necata esset, finem habuit. Etsi Severus ipse vi tantum rerum adeptus est, se iure heres imperatorum adoptorum secundi saeculi abitrabantur.

Re vera solum primi tres imperatores – Septimius Severus (193–211) filiique eius Caracalla (211–217) et Geta (211) – profecto stirpe Severiana nati sunt. Caracalla interito 217 nemo iam fuit illius domus superstes, quod ultimi cognati Elagabalus (218–222) et Severus Alexander (222–235) Septimio Severo haud consanguinei dummodo affinis Syriacae eius Iulia Maesa orti sint. Quare etiam verbum de imperatoribus Syriacis est. Tamen sese nepotes imperatorum adoptorum esse simulantes ius suum imperii regendi confirmaverunt.

Fontes antiqui

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni