Donaldus Bradman
Obitus: 25 Februarii 2001; Kensington Park
Patria: Australia
Familia
Memoria
Donaldus Georgius Bradman, sive Donald George Bradman, saepissime ‘the Don’ appellatus (natus die 27 Augusti 1908, mortuus die 25 Februarii 2001), fuit battuens criccetii lusus Australianus, unus ex optimis lusoribus omnis historiae criccetii lusus dictus. Et in vita et post mortem battuens magna cum fama ac signum terrae gentiumque Australiae videtur.
Cootamundrae anno 1908 natus, puer solebat baculo tenui atque pila tenisiae ludere conari, quomodo augebat virtutem ludendo.[1] Manu Australia visus, anno 1928 primo criccetium lusit patriae sui, et in duobus decadibus secundis plus centuriae cursusque omnibus aliis battuentibus qui in eo tempore ludebant fecit. Iam in vita unus ex optimis omnium temporum appellabatur; medius battuentium eius etiam hodie altissimus omnium manet.[2] Anno 1936 dux manus Australiae factus est, annoque 1948 in ultimo itinere manum Angliam invicti superaverunt. Anno 2001 mortuo, hodie unum ex optimis omnibus lusoribus memoratur.[3]
Pueritia Primique Anni Ludendi
[recensere | fontem recensere]Donaldus Georgius Bradman, Cootamundrae in Nova Cambria Australis die 27 Augusti anno 1908 natus, unus ex quinque liberi erat[4]. Duobus annis passis familia Bradman ad oppidum Bowralem profecti sunt ut illic propius amicae matris eius esse possent. Iam in pueritia Bradman criccetium lusum magnopere amabat, et saepissime baculo tenui atque pila tenisiae ludere conabatur. Hic ludus, qui difficilius est criccetio luso, a Bradman ipso invenitus est, et eo modo ut frequentius conabatur ita melius ludere poterat[5]. Duodecim annos natus primam centuriam suam fecit trivirgasque primas ludo suo cepit, et in eadem aestate lusum criccetium inter manus Australia Angliaque primo vidit[6].
Quattuordecem annos natus ludum reliquit ut pecuniam accipiret, et domus vendere curam dedit[7]. Hoc tempore multi cursus in lusibus inter oppida rustica fecit; 234 et 320* cursus contra duas alteras manus fecit, quod in diariis apud Sydneium scriptum est[8]. Anno 1927 nova manu criccetii manuum suppletus est, et in primo lusu 110 cursibus facientibus centuriam fecit. Cum cursus plurimae manui sui fecissit, eodem anno manui criccetii Novae Cambriae Australis ludere vocatus est, et in primo lusu primi gregis centuriam iterum fecit. Anno 1928 plenis centuriis factis vocatus est ut Lusus Duros manui Australiae ludere possit.
Lusus Duri Australiae
[recensere | fontem recensere]In suo primo Luso Duro, in quo Bradman ipse 18 cursus in conato primo et unum in conato secondo fecit, manus Australia manu Anglia victa est. Ante Secundo Luso ob quem rem demissus, in Tertio Luso illius anni primam centuriam fecit, quamquam manus Australia iterum victa est - sed in Quinto Luso 123 cursus in primo conato fecit ut manus Australia manum Angliam superaret[9]. Annis 1929-30 in lusibus primi gregis multos cursus fecebat, in quo conati 340*, 225 et 452* inclusi sunt. In conato in quo 452* cursuum fecit, ante trivirgas fere septas horas manebat - in eo tempore nemo plus cursus in uno conato unquam fecerat[10].
Bradman anno 1930 cum manu Australia Angliam profectus est; hoc iter fere praeclarissimum omnium est, nam Bradman tam plurimi cursus fecit ut manu Australia Praemium Cinerum recepit. In Primo Luso centuriam fecit; in Seconduo Luso, 254; in Tertio Luso, 334; et in Quinto Luso cursuum 232 in primo conato fecit. Ea aestate contra manum Angliam 974 cursuum fecit, in quo numero quartae centuriae erant; medio battientium eius erat 139.14. Haec numera etiam nunc altiora sunt omnibus conatis omnium aliorum; anno 1930 pervenit Bradman ad summam artis suae[11].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "The Boy in Bowral (1911–1924)". Bradman Foundation. Archived from the original on 19 July 2008. Retrieved 11 November 2021.
- ↑ "Donald Bradman". ESPN Cricinfo. Retrieved 11 November 2021.
- ↑ Wisden Cricketers' Almanack: various editions, accessed via ESPN Cricinfo.
- ↑ "Donald George Bradman". Bradman Museum. Archived from the original on 1 September 2007. Retrieved 12 November 2021.
- ↑ "The Boy in Bowral (1911–1924)". Bradman Foundation. Archived from the original on 19 July 2008. Retrieved 12 November 2021
- ↑ Bradman Museum. Retrieved on 12 November 2021.
- ↑ Page, Michael (1984). "Bradman Digital Library: Essay by Michael Page". Pan Macmillan Australia Pty Ltd. Archived from the original on 20 June 2008. Retrieved 12 November 2021.
- ↑ "4th Test Australia v England, match report". Wisden. 1930. Retrieved 12 November 2021.
- ↑ "4th Test Australia v England, match report". Wisden. 1930. Retrieved 12 November 2021.
- ↑ Page, Michael (1984). "Bradman Digital Library: Essay by Michael Page". Pan Macmillan Australia Pty Ltd. Archived from the original on 20 June 2008. Retrieved 12 November 2021.
- ↑ "Sir Donald Bradman (1908–2001)". BBC Sport. Archived from the original on 5 March 2004. Retrieved 12 November 2021.