Drachma
Appearance
Drachma, litteris Graecis δράχμα, fuit moneta civitatis Graecae ab anno 1832 usque ad annum 1999 (rationalis moneta) vel potius 2001 (nummi); nunc ex anno 2002 Graeci nova moneta Europaea, eurone dicta, utuntur.
De drachma antiqua
[recensere | fontem recensere]Iam apud Graecos antiquos drachma erat mensura ponderis et moneta argentea (sed non idem pondus in omnibus civitatibus pendebat). Drachma apud Graecos antiquos sex obolos pendebat et valebat. Rursus centum drachmae in mina, sex milia in talento erant. Fuit etiam nummus aeneus, graece χαλκοῦς dictus; quadraginta octo aenei unam drachmam valebant.
Civitates aliquae nummos tetradrachmum alias tetrachmum quattuor drachmatum, didrachmum duorum drachmatum, hemidrachmum drachmatis dimidiati, ediderunt.
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- Lucas Paetus, De mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis : cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque. Eiusdem variarum lectionum liber unus. Venetiis, 1573.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Spent currencies: Greek drachma" apud BBC News