Jump to content

Dromos (ars athletica)

E Vicipaedia

Dromos (Graece: δρόμος, "cursus") fuit certamen antiquissimum[1] illustrissimumque Ludi gymnici Graeci.

Cursus arena alta contectus erat. Longitudines normatae erant:

  • Stadium (Graece: στάδιον); 600 pedes, circiter 180 m.
  • Diaulos (Graece: δίαυλος); 1200 pedes, circiter 360 m.
  • Dolichos (Graece: δόλιχος), cuius longitudo varie 7, 12, 20 et 25 stadiis traditur.
  • Ephippios (Graece: ἐφίππιος), cuius nomen a hippodromi quattuor stadiorum longitudine deductum est.

Cum pes antiquus aliis regionibus aliam longitudinem haberet, etiam longitudo curriculi variabat.

Cursores nudi oleoque uncti currebant. Apud Dores et Aeoles etiam puellae currebant, quae Chitone brevi indutae erant.[2]

Aliud certamen erat Hoplitodromos, cursus hoplitarum, qui galea, scuto et ocreis induti - sed pedibus nudis − currebant.

Nomen a cursu etiam in locum cum curriculo, areis, aedificiis deductum est. Athenis via strata inter Heroum Academi, Dipylon et agoram Dromos appellabatur. Spartae planities, ubi iuventus se in currendo exercebat, dromos vocabatur.[3]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Oscar W. Reinmuth: Dromos. In: Der Kleine Pauly (KlP). Vol. 2, Stuttgardiae 1967, Col. 165.
  1. Secundum Pausaniam' Descriptio Graeciae (5.8.6) primis septemdecim Olympiis antiquis tantum cursum est.
  2. Pausanias Descriptio Graeciae 3.13.7
  3. Livius 34, 27, 5.