Jump to content

Dubliners

E Vicipaedia
Dubliners

Dubliners (Latine Dublinenses) est collectio fabularum ab Iacobo Joyce, auctore Hibernico, Anglice scripta. Quindecim constat fabulis, quarum quisque de Eblanensibus quibusdam personis ficticiis earumque gestis narrat. Opus primum anno 1914 a Grant Richards Londinii editum est.

Fabularum quisque aliis remotis suam habet rationem, personas resque gestas proprias narrans, itaque argumentum unum omnibus commune inveniri nequit. Tamen videtur fabulas nonnullas eventa haud gravia, saepe cottidiana, narrare, alias autem tristia, omnes vero animum habitumque hominum nitidis verbis perscrutari. Solitudo, frustratio, curae vitae quidem multum operi adsunt. Notatum est fabulis prioribus pueros personas principes habere, ulterioribus autem vetustiores: etenim Iacobo Joyce magni momenti sunt tres aetates vitae, quae secundum eum sunt pueritia, adulescentia, aetas adulta.

Hic index fabularum:

  1. The Sisters
  2. An Encounter
  3. Araby
  4. Eveline
  5. After the Race
  6. Two Gallants
  7. The Boarding House
  8. A Little Cloud
  9. Counterparts
  10. Clay
  11. A Painful Case
  12. Ivy Day in the Committee Room
  13. A Mother
  14. Grace
  15. The Dead

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]