Ecce homo (Nietzsche)
Ecce homo. Quomodo factus sis, quod es est opus autobiographicum philosophi Fridericus Nietzsche, qui illo ex anno 1888 usque ad prostrationem eius anno 1889 operabatur. Primo divulgatum est anno 1908 editore Archivo Nietzschiano. Tamen non intacte traditum est sed status hodiernus solum ex annis 1970 accepimus.
In opere Ecce homo Nietzsche retrospiciens interpretationem praeteritorum librorum praebet sibi operibusque suis vim quasi fatalem esse adrogavit. Praecipue de ultimis libris suis deque Christianismo atque de expectatura "reinterpretatione omnium virtutum“ disseruit.
Opus
[recensere | fontem recensere]Titulus
[recensere | fontem recensere]Philosophus duorum proverbiorum mentionem facit: „ecce homo“ ut aiunt esse vox Pontii Pilati Iesum Christum adspectantis. Reducta pars tituli „quomodo factus sis, quod es“ est Pindari proverbium „Fito qui es“ (ex Carminibus Pythicis), cuius Nietzsche iam in operibus prioribus mentionem fecit. Titulum Ecce homo iam parvulo carmini operis Scientiae laetae dedit.
- Scio unde ortus sum
- Insatiatus ut flamma
- Ardeo atque me ipsum consumo
- Quae tango luces fiunt
- Carbones quae relinquo
- Flamma sum certe.
Conspectus
[recensere | fontem recensere]Nietzsche in prooemio eius interesse quis sit patefacere ne aliis confunderetur. Maiestatem operis sui pravitati conviventium comparat, qui eum non comprehenderint. Minime gloriosum sed potius Satyrum quam sanctum se descripsit, neque sapientem neque redemptorem aut emendaturum mundum, neque fanaticum neque idealistum; quod afferens quasdam partes operis Sic dixit Zarathustra probare temptat. Sequitur brevis pars privatior („Hoc die imperfecto […]“).
Ceteri capituli tali modo intitulati sunt:
- Cur tam sapiens sim
- Cur tam prudens sim
- Cur tam praeclaros libros compono
- Exordium tragoediae
- Intempestiva
- Humana, nimis humana
- Aurora
- Scientia laeta
- Sic dixit Zarathustra
- Ultra bonum et malum
- Genealogia morum
- Idoloorthus
- Causa Wagner
- Cur sim fatum