Echinococcosis
Echinococcosis est morbus a cestodis generis Echinococci effectus. Huius morbi existunt duae formae principales, i. e. echinococcosis cystica et echinococcosis alveolaris. Forma alveolaris saepe in iecore incipit, tum ad alias partes corporis portari potest sicut ad pulmonem et cerebrum. Iecore infecto dolor abdominis sentiri et icterus videri potest. Morbus pulmonis dolorem in thorace, difficultatem spirandi et tussim efficere solet.[1]
Origo
[recensere | fontem recensere]Morbus diffunditur, cum cibus vel aqua ova parasitorum continens editur vel cum contingitur infectum animal.[1] Ova solvantur in excrementis animalium.[2] Infecta animalia sunt imprimis vulpes, rarius et lupi aut canes.[2] Ut haec animalia sint infecta, debent prius viscera edere, quae cystes echinococcorum continent, nempe viscera ovium vel rodentium.[2]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 "Echinococcosis Fact sheet N°377". World Health Organization. March 2014
- ↑ 2.0 2.1 2.2 "Echinococcosis [Echinococcus granulosus [Echinococcus multilocularis] [Echinococcus oligarthrus] [Echinococcus vogeli]"]. CDC. November 29, 2013
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De echinococcis (a Centers for Disease Control and Prevention gubernationis Civitatum Foederatarum Americae)(Anglice)