Egnatius Victor Marinianus
Appearance
Egnatius Victor Marinianus (et natus et mortuus ignotis annis) senator Romanus ac vir publicus fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Lucius Egnatius Victor senator erat, frater Lucius Egnatius Victor Lollianus, soror Egnatia Mariniana, quae Valeriano imperatori nupsit atque mater Gallieni imperatoris erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Egnatius Victor Marinianus temporibus imperatoris Alexandri Severi consul suffectus, legatus Augusti pro praetore Arabiae et deinde Moesiae Superioris erat[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 892