Elisabetha Truss
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Coniunx: Hugh O'Leary
Elisabetha, vulgo Elizabeth Mary sed saepissime Liz Truss (nata die 26 Iulii 1975) est politica Britanniae Factionis Conservativae, quae die 6 Septembris 2022 prima ministra Elizabethae II reginae creata est.
Elisabetha Truss ad Paisley Scotiae breviusque prope Vancuverium in Canada educata est, sed denuo Ledesiae in urbe Angliae, ubi pater professor artis mathematicae in universitate fuit. Alumna est Collegii Mertonensis apud Oxonienses ubi politicae, philosophiae et oeconomicae studuit. Fuit conciliaria municipalis burgi Grenovici annis 2006-2010. Eodem fere tempore apud societatem inquisitionum politicarum Reform operam dedit. A die 6 Maii 2010 legata est ad Parlamentum Britannicum pro circulo Norfolciae meridio-occidentalis. A die 4 Septembris 2012 vice-secretaria parlamentaria meruit ab educatione et eruditione (sub secretario civico Michaele Gove).
A die 15 Iulii 2014 secretaria civica a circumiectu et rebus rusticis, primo ministro Davide Cameron, atque a die 14 Iulii 2016 secretaria civica ab iustitia et domina cancellaria meruit, prima ministra Theresa May. Cui successor Boris Johnson tria officia inter 2019 et 2022 Elisabethae Truss confidit, videlicet minister commercii internationalis a die 24 Iulii 2019, rerum externarum a die 15 Septembris 2021, minister a mulieribus eisdem annis inter 10 Septembris 2019 usque in Septembrem 2022.
Dux factionis conservativae a sodalibus huius factionis electa est dieque 14 Septembris 2022, Borisio Johnson successor, prima ministra inaugurata est. Pluribus collegis e ministeriis suis reiectis, consilium ministrorum praesertim e fautoribus suis selegit.[1] Mutationibus regimini vectigalium inconsulte factis, cito demissione comminata est. Amicum ergo Kwasi Kwarteng, nuper cancellarium (ministrum vectigalium) creatum, post quinque hebdomadas ex officio deiecit atque Ieremiam Hunt substituit, qui magnam partem propositionum de vectigalibus, nuper a Truss et Kwarteng elaboratarum, statim adnullavit.[2] Secretariam civicam rerum internarum Suellam Braverman die 19 Octobris 2022 demisit, sed, dissentionibus semper crescentibus, ipsa die insequenti demissionem protulit.[3]
Scripta
[recensere | fontem recensere]- 2012 (cum Priti Patel, Dominic Raab, Chris Skidmore, Kwasi Kwarteng) : Britannia Unchained. Palgrave Macmillan[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Peter Walker, Aubrey Allegretti, Jessica Elgot, "Liz Truss cabinet: who are the key players in PM’s top team?" in The Guardian (4 Septembris 2022)
- ↑ Graeme Demianyk, "Liz Truss Stares Into Middle Distance During Bizarre Commons Appearance" (17 Octobris 2022) apud Huffpost
- ↑ Michael Savage, "The unravelling: the full story of how Liz Truss lost her way – and her authority in the Tory party" in The Observer (16 Octobris 2022)
- ↑ George Eaton, "Britannia Unchained: the free-market book that defines Boris Johnson’s cabinet" in New Statesman (5 Iunii 2019/17 Augusti 2022)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Aubrey Allegretti, "‘She’s totally lost it’: inside story of the unravelling of Liz Truss’s premiership" in The Guardian (1 Septembris 2023)
- Andrew Anthony, "From fighter to quitter: the ‘weird’ rise and fall of Liz Truss" in The Observer (22 Octobris 2022)
- Toby Helm, Michael Savage, "On the brink: how Liz Truss rose to claim the Conservative crown" in The Observer (4 Septembris 2022)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Den store danske • Store norske leksikon • • Parlamentum Britannicum |
- "Liz Truss": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
- De Elisabetha Truss apud ministerium eruditionis Britannici
Robertus Loreburn 1905 • Ricardus Haldane 1912 • Stanley Buckmaster 1915 • Robertus Finlay 1916 • Fridericus Birkenhead 1919 • Georgius Cave 1922 • Ricardus Haldane 1924 • Georgius Cave 1924 • Duglassius Hailsham 1928 • Ioannes Sankey 1929 • Duglassius Hailsham 1935 • Fridericus Maugham 1938 • Thomas Caldecote 1939 • Ioannes Simon 1940 • Gulielmus Jowitt 1945 • Gavinus Simonds 1951 • David Kilmuir 1954 • Reginaldus Dilhorne 1962 • Giraldus Gardiner 1964 • Quintinus Hailsham 1970 • Fridericus Elwyn Jones 1974 • Quintinus Hailsham 1979 • Michael Havers 1987 • Iacobus Mackay 1987 • Derry Irvine 1997 • Carolus Falconer 2003 • Ioannes Straw 2007 • Kenethus Clarke 2010 • Christophorus Grayling 2012 • Michael Gove 2015 • Elisabetha Truss 2016 • David Lidington 2017 • David Gauke 2018 • Robertus Buckland 2019 • Dominicus Raab 2021 • Brandon Lewis 2022 • Dominicus Raab 2022 • Alexander Chalk 2023 Capsae cognatae: Primi ministri Britannici 1721–1945 • Primi ministri Regni Britanniarum 1945– | |