Elsfleth
Locus: 53°14′0″N 8°28′0″E
Numerus incolarum: 9 187
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Elsfleth est oppidum Saxoniae Inferioris et pars Circuli Alluvionis Visurgensis. Ad Elsfleth commune vici Neuenbrok, Bardenfleth atque Altenhuntorf pertinent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1063 Henricus IV imperator paludem ad ripam laevam Visurgis archiepiscopo Bremae tradidit, qui hic colonos Nederlandicos collocavit. Qui "Stedingi" nominati postea libertatem suam defendentes a Gerhardo II archiepiscopo anno 1234 ut haeretici victi sunt. Ipse Elsfleth anno 1220 nomine Elsflete primo in actis descripta est. Ab anno 1350 Elsfleth regio a comitibus, ab anno 1815 a Ducibus Magnis Oldenburgensibus recta est. Ab anno 1814 caput magistratus Elsfleth fuit. Anno 1918 Oldenburgum res publica facta est. Anno 1933 pars novi Circuli Alluvionis Visurgensis facta est. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno 1974 vici Neuenbrok, Bardenfleth atque Altenhuntorf, qui ad commune "Moorriem" coniuncti erant, pars oppidi Elsfleth facti sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Elsfleth spectant. |