Emanuel Schikaneder
Appearance
Emanuel Schikaneder (natus die 1 Septembris 1751 Straubing in Bavaria, mortuus die 21 Septembris 1812 Vindobonae) fuit Germanicus histrio, poeta, cantor et theatrorum institor.
Vita
[recensere | fontem recensere]Schikaneder, qui theatrum ad Viennae flumen Theater an der Wien construi iussit, olim ipse actor et institor theatralis Pragae, postea Vindobonae in Theatro in vico Leopoldino fuit. Mortuus est Vindobonae inopia confectus. In eius honorem monumentum Vindobonae statum est super portam Theatri ad Viennam tamquam Papageno lapideus.
Schikaneder multa opera melodramatica popularia et magica scripsit, fabularum libellos, qui omnes oblivioni datae essent - nisi pro Mozarti opus Die Zauberflöte ornavisset. Dicitur Schikaneder compositori sonos nonnullos praescripsisse.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Emanuel Schikaneder spectant. |
- Opera apud Zeno
- Emissio radiophonica Bavarica anni 2012 de cooperationibus inter Schikaneder et Mozart
- Peliculae ubi de Schikaneder agitur
- Scaturigo DDB