Eugenia Romana
Eugenia Romana, circa annum 258 mortua, est sancta Christiana. Eius memoria ab Ecclesia Romana die 25 Decembris colitur et ab ecclesia Orthodoxa 24 Decembris[1].
Vita
[recensere | fontem recensere]A Commodo imperatore Philippus vir nobilis Romanus Alexandriae praefectus factus est. Uxorem habuit Claudiam, Avitum et Sergium filios et Eugeniam filiam. Eugenia, cum Pauli epistulas legisset, nuptias abnegavit clam in monasterium vestibus masculinis induta cum servis suis Proto et Hyacintho abiit; ibi a Aelio episcopo baptizati sunt. Cum morbos oratione curare posset, multi ad eam conveniebant, inter quos et Melanthia vidua, quae amore conflagravit, Eugeniam puerum putans. Amore decepto dixit, ut iuvenis se violare temptavisset. Eugeniam ad iudicium praefceti patris sui adducta aperuit, quaenam esset, et ita a parentibus inventa est.
Philippus et Claudia filia inventa ipsi sanctum baptisma acceperunt; Philippus, episcopus Alexandrinus electus, ab interfectoribus gentilibus occisus est. Claudia et Eugenia Romam reverterunt et in praedio suo aetatem degebant, ubi Claudia xenodochium peregrinantibus instituit, Eugenia multas virgines ad Christum adduxit. Cum Gallienus persecutionem Christianorum incepisset, Basilla virgo Romana, quae parentes perdiderat, epistulam Eugeniae scripsit, Eugenia Protum et Hyacinthum ad Basillam misit; cum iis collocuta, Basilla baptisma accepit. Quo cognito Pompeius sponsus eius imperatori detulit sponsam suam Christianam factam nuptias abnegavisse. Basilla gladio occisa est, Protus et Hyacinthus in templum idolorum adducti sunt, ut idolis sacra facerent, sed, cum in templum ingressi essent, idolum nullo pellente cecidit et fractus est; capita Proti et Hyacinthi milites absciderunt.
Eugeniam in templum Dianae milites adduxerant, quod ea ingressa cecidit et destructum est. Nihil in Tiberi nec in igne nec in aliis periculis sancta laedebatur, donec Christus visus ei promiserat, ut die Nativitatis eius in Regnum Caelorum iniret; quo die gladio occisa est. Postea et Claudia interfecta est, cui Eugeniae diem mortis aperuerat.
In litteris Latinis
[recensere | fontem recensere]Eugeniae vita Latina a Rufino Aquileiensi scripta esse putabatur. Venantius Fortunatus, Adelmannus Leodiensis, Flodoardus hymnos sanctae composuerunt. Andreas Alenus epistulam eius ad Protum et Hyacinthum in Heroides suas inclusit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 6 Ianuarii Gregoriano.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vita Eugeniae in Vicifonte
- Eugeniae vita in Catholic online (Anglice)
- Eugeniae vita in Encyclopaedia Orthodoxa (Russice)