Eugenius Bléry
Eugenius Bléry (vulgo: Eugène Stanislas Alexandre Bléry; Fonte Bleaudi 3 Martii anno 1805 natus; Lutetiae 10 Iunii anno 1887 mortuus) fuit chalcographus et delineator Francicus.[1]
Biographia
[recensere | fontem recensere]Florente aetate chalcographiae studium coepit et, de 1835 usque ad 1840, stilo atque graphio Delphinati Viennensis, Helvetiae et Arverniae regionum prospectus perfecit (Dorieu pons apud Lugdunum; Les Vaux-de-Cernay in Sequana et Esia).[2] Praeterea, aquarum fortium magnas collationes, ut Nemora et ruris facies ac Fontis Bleaudi adiacentia, ab eius delineationibus vel a batavorum artificum operis ut Meindert Hobbema et Iacobi de Ruisdael, confecit[2].
Exhibitione Salon nomismata, ut praemium, consecutus est: tertio positu anno 1840, secundo anno 1841 et primo anno 1842[2].
Die quinto Iulii anni 1846 eques Legionis Honoris creatus est.[3]
Ab anno 1848 aquas fortes, ut Silvas et Turmas, perfecit, quorum eodem tempore chalcographus, editor et typographus fuit, intra quas Tot plantas ad pedes castaneae, Quercum et cannam et Codicem fagi exhibitione Salon anno 1863 insignitas sunt.[2]
Carolus Meryon, de 1849 usque ad 1850, eius discipulus fuit.[4]
Opera
[recensere | fontem recensere]- Dorieu pons apud Lugdunum, chalcographiau[2]
- Les Vaux-de-Cernay, chalcographia[2]
- Nemora et ruris facies, chalcographiae[2]
- Fontis Bleaudi adiacentia, chalcographiae[2]
- Silvas et Turmas, chalcographiae[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Eugène Bléry". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- "Charles Méryon". Dictionnaire de la Peinture Larousse. 2015
- Gustave Vapereau (1870). Hachette. ed. Dictionnaire universel des contemporains: contenant toutes les personnes de la France e de pays étrange. Lutetiae. p. 213
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Eugenium Bléry spectant (Eugène Blery, Eugène Bléry). |